"Dum nimis audax, nimisque prudentiæ suæ innitens regiæ virtutis castella frequentius circumstreperet, ab ipsis tandem regalibus circumventus prosternitur" (_Gesta_, p. 106).

"Post hujusmodi tandem excessibus aliisque multis his similibus publicam anathematis non immerito incurrit sententiam, in qua apud quoddam oppidulum in Burwella lethaliter in capite vulneratus est" (_Mon. Ang._, iv. 142).

Geoffrey de Mandeville — Part 173

"Inter acies suorum confertas, a quodam pedite vilissimo solus sagitta percussus est. Et ipse, vulnus ridens, post dies tamen ex ipso vulnere excommunicatus occubuit" (_Hen. Hunt._, 276).

Geoffrey de Mandeville — Part 173

[685] "In quodam prædio consisteret quod ... ad Ramesense monasterium pertinebat, et pertinet usque in hodiernum diem.... Quod iccirco in fundo beati Benedicti factum fuisse creditur ut omnes intelligere possent quod Deus ultionum dominus hoc fecerat in odium et vindictam injuriarum quas monasterio beati Benedicti sacrilegus comes intulerat" (_Chron. Ram._, p. 331).

Geoffrey de Mandeville — Part 173

[686] "Cum nollet satisfacere, placuit fratribus ibidem Deo servientibus in transgressionis huius vindictam Crucem deponere si forte dives ille compunctus hoc facto vellet rescipiscere. Tradunt autem qui hiis inquirendis diligentiam adhibuerunt eadem depositionis hora Comitem illum ante castrum de Burewelle ad quod expugnandum diligenter operam dabat letale vulnus suscepisse et eo infra xl dies viam universe Carnis ingressum fuisse" (_Harl. MS._, 3776). See also Appendix M.

[687] "Verum tantarum tamque immanium persecutionum, tam crudelium quoque, quas in omnes ingerebat, calamitatum justissimus tandem respector Deus dignum malitiæ suæ finem imposuit" (_Gesta_, p. 106).

"Quia igitur improbi dixerunt Deum dormitare, excitatus est Deus, et in hoc signo, et in significato" (_Hen. Hunt._, p. 277).

[688] "Letiferum sui capitis vulnus deridens nec sic a suo cessavit furore" (_Gervase_, i. 128, 129).

[689] "Pœnitens itaque valde et Deo cum magna cordis contritione pro peccatis suis supplicans, quantum taliter moriens poterat, Deo et hominibus satisfecit, licet a præsentibus absolvi non poterat" (_Mon. Ang._, iv. 142). Cf. p. 202, _supra_.

[690] "Quum igitur apud Mildehale mortis angustia premeretur, hoc audiens præfatus abbas ad eum citissime convolavit. Quo cum venisset, nec erat in ipso comite vox neque sensus, familiares tamen ipsius, domino suo multum condolentes, eum benigne receperunt et cum literis ipsius comitis eum ad filium suum scilicet Ernaldum de Magna Villa ... statim miserunt ut sine mora cœnobium suum sibi restitueret" (_Chron. Ram._, p. 332).