‘_The names of men so poor Who could do mighty deeds._’
Cum tremerent autem Fabios durumque Catonem 90 Et Scauros et Fabricium rigidique severos Censoris mores etiam collega timeret, Nemo inter curas et seria duxit habendum Qualis in Oceani fluctu testudo nataret Clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum, 95 Sed nudo latere et parvis frons aerea lectis Vile coronati caput ostendebat aselli, Ad quod lascivi ludebant ruris alumni. Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.
_Persius in Praise of his Tutor, Cornutus._
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit 30 Bullaque succinctis Laribus donata pependit; Cum blandi comites totaque inpune Subura Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, Cumque iter ambiguum est et vitae nescius error Deducit trepidas ramosa in compita mentes, 35 Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos Socratico, Cornute, sinu; tum fallere sollers Apposita intortos extendit regula mores, Et premitur ratione animus vincique laborat Artificemque tuo ducit sub pollice vultum. 40
_Objections to a Permanent Theatre, 151 B.C._
A. Cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex senatus consulto destructum est, populusque aliquamdiu stans ludos spectavit.
B. Apud maiores theatri gradus tantum fuerunt. Nam scena de lignotantum ad tempus fiebat, unde hodieque permansit consuetudo, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus. Scena autem, quae fiebat, aut versilis erat aut ductilis. Versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam convertebantur, et aliam picturae faciem ostendebat. Ductilis tunc, cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur interior. Unde perite utrumque tetigit, dicens, ‘Versis discedat frontibus’: singula singulis complectens sermonibus. Quod Varro et Suetonius commemorant.
Et vulgo faciunt id lutea russaque vela 75 Et ferrugina, cum magnis intenta theatris Per malos volgata trabesque trementia flutant; Namque ibi consessam caveai subter et omnem Scaenai speciem, patrum coetumque decorum Inficiunt coguntque suo fluitare colore. 80
D. L. Roscius Otho tribunus plebis legem tulit, ut equitibus Romanis in theatro quattuordecim gradus proximi adsignarentur.