A. Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium _fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis_, putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas, et abunde salis. Multum eo est tersior ac purus magis Horatius, et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et verae gloriae, quamvis uno libro, Persius meruit.
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. 5 Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus Mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, Emunctae naris, durus componere versus. Nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 10 Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; Garrulus atque piger scribendi ferre laborem.
Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo, 19 Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, Si vacat ac placidi rationem admittitis, edam. 21 Cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi 26 Crispinus Tyrias umero revocante lacernas Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum Nec sufferre queat maioris pondera gemmae, Difficile est saturam non scribere. 30
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor, 81 Navigio montem ascendit sortesque poposcit, Paulatimque anima caluerunt mollia saxa, 83 Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85 Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est. 86
[Transcriber’s Note: The omitted line (84) is _Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas_]
Virtus, Albine, est pretium persolvere verum Quis in versamur, quis vivimus rebus potesse: Virtus est homini scire id quo quaeque habeat res. Virtus scire homini rectum, utile, quid sit honestum; Quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum; 5 Virtus quaerendae finem rei scire modumque: Virtus divitiis pretium persolvere posse: Virtus, id dare, quod re ipsa debetur, honori; Hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum, Contra defensorem hominum morumque bonorum; 10 Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum; Commoda praeterea patriai prima putare, Deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.