His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit; nec { 5} deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes, sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem raptum procella, tamen velut { 10} orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque urbis Romanae salvere universi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. { 15}
[Linenotes: 2-3. +ad Caprae paludem+ = _near the Goat’s pool_. 4. +operuit+ = _enveloped_ (+ob + pario+ = _get for_, _put upon_, _cover_), cf. opposite +a-per-io+ = _get from_, _uncover_. 5. +abstulerit+ = _auferret_. The event is regarded simply as past, without reference to other past events. 5-6. +nec deinde ... fuit+, cf. ‘Quirinus | Martis equis Acheronta fugit.’ Hor. _Od._ iii. 3. 15. 7. +sēdato+ = _settled_, _calmed_. +Sēd-o+ = _cause to sit_, cf. +sēd-es+, and our _seat_, _settle_. 11. +orbitatis+ = _of orphanhood_; cf. +orb-us+ = _bereaved_, and our _orphan_. 15. +volens propitius+, an ellipse of _et_, cf. _optimus maximus_. +sospitet+ = _he may keep safe_, _preserve_, cf. +sospes+ = _safe_.]
Pulcher et humano maior trabeaque decorus Romulus in media visus adesse via, Et dixisse simul: ‘Prohibe lugere Quirites, Nec violent lacrimis numina nostra suis. 4 Tura ferant placentque novum pia turba Quirinum, Et patrias artes militiamque colant.’
OVID, _Fasti_, ii. 379-384. H. [II. 503-508]
[Linenotes: 1-6. Romulus appears as a god to Proculus Julius, an honourable man, bidding him tell his people not to mourn for him, but to worship him as Quirinus, and practise valour and all warlike virtues. 1. +trabea+ = _in the (striped) robe of state_. 3-5. +Quirites+ (cf. +Quirinus+ = the deified Romulus) = lit. _spearmen_. Connected with _Cures_ and _curis_ (Sabine word for a _spear_), used of Roman _citizens_ as opposed to Roman _soldiers_.]