Incognitum istud facinus, ac dirum nefas A me quoque absit. Quod scelus miseri luent? Scelus est Iason genitor, et maius scelus Medea mater. Occidant: non sunt mei. Pereant? mei sunt. Crimine et culpa carent. Sunt innocentes, fateor: et frater fuit. Quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant? Variamque nunc huc ira nunc illuc amor Diducit? anceps aestus incertam rapit.
Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, 50 Ut critici dicunt, leviter curare videtur, Quo promissa cadant et somnia Pythagorea. Naevius in manibus non est et mentibus haeret Paene recens? Adeo sanctum est vetus omne poema. Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert 55 Pacuvius docti famam senis, Accius alti, Dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, Vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. Hos ediscit et hos arto stipata theatro 60 Spectat Roma potens, habet hos numeratque poetas Ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Tu quoque tu in summis, o dimidiate Menander, Poneris, et merito, puri sermonis amator. Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis, Comica ut aequato virtus polleret honore Cum Graecis neve hac despectus parte iaceres! Unum hoc maceror ac doleo tibi deesse, Terenti.
Temporis illius colui fovique poetas, Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, Quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer. 44 Saepe suos solitus recitare Propertius ignes, Iure sodalicio qui mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis Dulcia convictus membra fuere mei; 48 Et tenuit nostras numerosus Horatius aures, Dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum: nec amara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae. 52 Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; Quartus ab his serie temporis ipse fui: Utque ego maiores, sic me coluere minores, Notaque non tarde facta Thalia mea est. 56
Cf. OVID, _Am._ I. xv. 9-30; _Am._ III. ix. 38-68; _Rem. Am._ 65-388; QUINT. X. i. 85-90.
Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! Iam iam tacturos sidera summa putes. 20 Quantae diducto subsidunt aequore valles! Iam iam tacturas Tartara nigra putes. Quocumque aspicio, nihil est nisi pontus et aer, Fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. 24 Inter utrumque fremunt inmani murmure venti: Nescit, cui domino pareat, unda maris. Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, Nunc Zephyrus sero vespere missus adest, 28 Nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, Nunc Notus adversa proelia fronte gerit. Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. 32