The charter of the agreement was written and subscribed in forme as followeth.

[Sidenote: The tenor of the charter of the agreement.] Haec est finis & concordia quæ facta fuit apud Windshore in octauis sancti Michaelis an. Gratiæ 1175. inter dominum regem Angliæ Henr. secundum, & Rodericum regem Conaciæ, per catholicum Tuamensem archiep. & abbatem C. sancti Brandani, & magistrum L. cancellarium regis Conaciæ.

Chronicles of England, Scotland and Ireland (2 of 6): England (5 of 12) — Part 92

1 Scilicet quòd rex Angliæ concedit prædicto Roderico ligio homini suo regnum Conaciæ, quamdiu ei fideliter seruiet, vt sit rex sub eo, paratus ad seruicium suum sicut homo suus, & vt teneat terram suam ita bene & in pace sicut tenuit antequam dominus rex Angliæ intraret Hiberniam, reddendo ei tributum & totam aliam terram, & habitatores terræ habeat sub se, & iusticiet vt tributum regi Angliæ integrè persoluant, & per manum eius sua iura sibi conseruent. Et illi qui modò tenent, teneant in pace quamdiu manserint in fidelitate regis Angliæ, & fideliter & integrè persoluerint tributum & alia iura sua quæ ei debent per manum regis Conaciæ, saluo in omnibus iure & honore domini regis Angliæ & suo.

Chronicles of England, Scotland and Ireland (2 of 6): England (5 of 12) — Part 92

2 Et si qui ex eis regi Angliæ & ei rebelles fuerint, & tributum & alia iura regis Angliæ per manum eius soluere noluerint, & à fidelitate regis Angliæ recesserint, ipse eos iusticiet & amoueat. Et si eos per se iusticiare non poterit, constabularius regis Angliæ, & familia sua de terra ilia iuuabunt eum ad hoc faciendum, cùm ab ipso fuerint requisiti, & ipsi viderint quòd necesse fuerit. Et propter hunc finem reddet prædictus rex Conaciæ domino regi Angliæ tributum singulis annis, scilicet de singulis decem animalibus vnum corium placabile mercatoribus, tam de tota terra sua, quàm de aliena.

Chronicles of England, Scotland and Ireland (2 of 6): England (5 of 12) — Part 92

3 Excepto quòd de terris illis quas dominus rex Angliæ retinuit in dominio suo, & in dominio baronum suorum, nihil se intromittet, scilicet Duuelina cum pertinentijs suis, & Midia cum omnibus pertinentijs suis sicut vnquam Marchat Wamailethlachlin earn meliùs & pleniùs tenuit, aut aliqui qui eam de eo tenuerint. Et excepta Wesefordia, cum omnibus pertinentijs suis, scilicet cum tota lagenia. Et excepta Waterfordia cum tota terra illa, quæ est à Waterford vsq; ad Duncarnam, ita vt Duncarnam sit cum omnibus pertinentijs suis infra terram illam.