IV. Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum connubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem exstitisse arbitrantur: unde habitus quoque corporum, quanquam in tanto hominum numero, idem omnibus; truces et cacrulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida; laboris atque operum non eadem patientia: minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam coelo solove assueverunt.

V. Terra, etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda: humidior, qua Gallias; ventosior, qua Noricum ac Pannoniam aspicit: satis ferax; frugiferarum arborum impatiens: pecorum fecunda, sed plerumque improcera; ne armentis quidem suus honor, aut gloria frontis: numero gaudent; eaeque solae et gratissimae opes sunt. Argentum et aurum propitii an irati dii aegaverint, dubito. Nec tamen affirmaverim, nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? possessione et usu haud perinde afficiuntur. Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia vilitate, quam quae humo finguntur quanquam proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in pretio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt: interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque. Argentum quoque, magis quam aurum sequuntur, nulla affectione animi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus.

Germania and Agricola — Part 15

VI. Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari gladiis aut majoribus lanceis utuntur: hastas, vel ipsorum vocabulo frameas gerunt, angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent: et eques quidem scuto frameaque contentus est: pedites et missilia spargunt, plura singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves. Nulla cultus jactatio; scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt: paucis loricae: vix uni alterive cassis aut galea. Equi non forma, non velocitate conspicui: sed nec variare gyros in morem nostrum docentur. In rectum, aut uno flexu dextros agunt ita conjuncto orbe, ut nemo posterior sit. In universum aestimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est. Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. Scutum reliquisse, praecipuum flagitium; nec aut sacris adesse, aut concilium inire, ignominioso fas; multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

Germania and Agricola — Part 15