[Illustration: Portrait of Charles Rollin.]
[Transcriber's Note: The French original of this work was published 1730-38. The translation was done by Robert Lynam.]
A Letter written by the Right Reverend Dr. FRANCIS ATTERBURY, late Lord Bishop of Rochester, to M. ROLLIN, in commendation of this Work.
Cum, monente amico quodam, qui juxta ædes tuas habitat, scirem te Parisios revertisse; statui salutatum te ire, ut primùm per valetudinem liceret. Id officii, ex pedum infirmitate aliquandiu dilatum, cùm tandem me impleturum sperarem, frustrà fui; domi non eras. Restat, ut quod coràm exequi non potui, scriptis saltem literis præstem; tibique ob ea omnia, quibus à te auctus sum, beneficia, grates agam, quas habeo certè, et semper habiturus sum, maximas.
Reverà munera ilia librorum nuperis à te annis editorum egregia ac perhonorifica mihi visa sunt. Multi enim facio, et te, vir præstantissime, et tua omnia quæcunque in isto literarum genere perpolita sunt; in quo quidem Te cæteris omnibus ejusmodi scriptoribus facilè antecellere, atque esse eundem et dicendi et sentiendi magistrum optimum, prorsùs existimo; cùmque in excolendis his studiis aliquantulum ipse et operæ et temporis posuerim, liberè tamen profiteor me, tua cum legam ac relegam, ea edoctum esse à te, non solùm quæ nesciebam prorsus, sed etiam quæ anteà didicisse mihi visus sum. Modestè itaque nimiùm de opere tuo sentis, cùm juventuti tantùm instituendæ elaboratum id esse contendis. Ea certè scribis, quæ à viris istiusmodi rerum haud imperitis, cum voluptate et fructu legi possunt. Vetera quidem et satis cognita revocas in memoriam; sed ita revocas, ut illustres, ut ornes; ut aliquid vetustis adjicias quod novum sit, alienis quod omnino tuum: bonasque picturas bonâ in luce collocando efficis, ut etiam iis, à quibus sæpissimè conspectæ sunt, elegantiores tamen solito appareant, et placeant magis.
Certè, dum Xenophontem sæpiùs versas, ab illo et ea quæ à te plurimis in locis narrantur, et ipsum ubique narrandi modum videris traxisse, stylique Xenophontei nitorem ac venustam simplicitatem non imitari tantùm, sed planè assequi: ita ut si Gallicè scisset Xenophon, non aliis ilium, in eo argumento quod tractas, verbis usurum, non alio prorsùs more scripturum judicem.