‘_There may be many Caesars Ere such another Julius._’--Cymbeline.
A. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare meditatus magno labore multis periculis quod cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, { 5} congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat: suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat.
[Linenotes: 4. +regnare meditatus.+ For Caesar monarchy meant the liberation of the Empire. 5. +muneribus+ (sc. +gladiatoriis+) = _gladiatorial shows_. +monumentis+ = _public buildings_, e.g. his forum, amphitheatre, Temple of Venus Genetrix, and other public works begun (e.g. the _Curia Iulia_) and planned. 6. +congiariis+ (sc. _donis_), orig. a _gift of wine_ (a _congius_ = about 6 pints), then = _wine-money_ (Ger. _Trinkgeld_), and so of any largess. 7-8. +clementiae specie.+ Cic. himself refutes this ungrateful taunt in his _pro Marcello_: _Recte igitur unus invictus est, a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est_.]
Sed non in Caesare tantum Nomen erat nec fama ducis, sed nescia virtus Stare loco, solusque pudor non vincere bello. Acer et indomitus, quo spes quoque ira vocasset, 145 Ferre manum et numquam temerando parcere ferro. Successus urguere suos, instare favori Numinis, impellens quidquid sibi summa petenti Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina. 150
[Linenotes: 143-144. +tantum nomen+ = _not a mere name alone_, in contrast to Pompeius:--_Stat magni nominis umbra._ -- Haskins. 146. +temerando parcere ferro+ = _shrink from dyeing his sword_ (in blood).--H.]
C. Periit sexto et quinquagesimo aetatis anno atque in deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium sed et persuasione volgi. Si quidem ludis, quos primos consecrato ei heres Augustus edebat, { 20} stella crinita per septem continuos dies fulsit, exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti; et hac de causa simulacro eius in vertice additur stella.
[Linenotes: 21. +stella crinita+ (= κομήτης); cf. Verg. _Georg._ iv. 466-8: _Ille_ (= the sun) _etiam exstincto miseratus Caesare Romam Cum caput obscura nitidum ferrugine_ (= gloom) _texit, Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem._]