Ipse in Asiam profectus sum Tarso Nonis Ianuariis, non mehercule dici potest, qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium; postea vero quam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium, quae sex { 5} mensibus imperii mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. Illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu; civitates locupletes, ne in hiberna milites reciperent, magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica CC, qua ex { 10} insula--non ὑπερβολικῶς, sed verissime loquor--nummus nullus me obtinente erogabatur. Ob haec beneficia, quibus illi obstupescunt, nullos honores mihi nisi verborum decerni sino; statuas, fana, τέθριππα prohibeo, nec sum in ulla re alia molestus { 15} civitatibus, sed fortasse tibi, qui haec praedicem de me. Perifer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti. Iter igitur ita per Asiam feci, ut etiam fames, qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia--messis enim nulla fuerat--, mihi optanda { 20} fuerit: quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia auctoritate et cohortatione perfeci, ut et Graeci et cives Romani, qui frumentum compresserant, magnum numerum populis pollicerentur.

[Linenotes: 1. +in Asiam+, i.e. to the districts N. of the Taurus range, which belonged geographically to Asia in the Roman sense, but were politically attached to Cilicia. --Watson. +Tarso+ = on the R. Cydnus, about twelve miles above its mouth. Pompeius made Tarsus the capital of the new province of Cilicia, 66 B.C. 6-7. +nullas meas ... viderat+ = _had never received demands_ (+litteras+) _from me, never seen a man billeted on them_. The +hospites+ = _soldiers or public officials_. 8. +fuerat in hoc quaestu+ = _had been devoted to gain in the following fashion_. --Tyrrell. 9. +ne in hiberna milites reciperent:+ Mommsen says ‘A town suffered nearly to the same extent when a Roman army took up winter quarters in it as when an enemy took it by storm.’ 15. τέθριππα = _statues in chariots drawn by four horses_. 20-21. +mihi optanda fuerit:+ i.e. because it gave him the opportunity of showing the effect of his personal influence. --T. 23. +compresserant+ = _had stowed away_; lit. _kept back_, rare.]

Helps to Latin Translation at Sight — Part 187