_ 82 Enchiridion_, c. 32: “_Nolentem praevenit, ut velit; volentem subsequitur, ne frustra velit._”
_ 83 Conc. Trident._, Sess. VI, cap. 5: “_Declarat praeterea, ipsius justificationis exordium in adultis a Dei per Iesum Christum praeveniente gratia sumendum esse, h. e. ab eius vocatione, qua nullis eorum existentibus meritis vocantur._” (Denzinger-Bannwart, n. 797.)
_ 84 Summa Theol._, 1a 2ae, qu. 111, art. 3: “_Sicut gratia dividitur in operantem et cooperantem secundum diversos effectus, ita etiam in praevenientem et subsequentem, qualitercumque gratia accipiatur (i.e. sive habitualis sive actualis). Sunt autem quinque effectus gratiae in nobis, quorum primus est ut anima sanetur; secundus ut bonum velit; tertius est ut bonum quod vult efficaciter operetur; quartus est ut in bono perseveret; quintus est ut ad gloriam perveniat. Et ideo gratia, secundum quod causat in nobis primum effectum, vocatur praeveniens respectu secundi effectus; et prout causat in nobis secundum, vocatur subsequens respectu primi effectus. Et sicut unus effectus est posterior uno effectu et prior alio, ita gratia potest dici praeveniens et subsequens secundum eundem effectum respectu diversorum._”
_ 85 Conc. Trident._, Sess. VI, cap. 16: “_Iesus Christus in ipsos iustificatos iugiter virtutem influit, quae virtus bona eorum opera semper antecedit et comitatur et subsequitur._”
86 On the distinction to be drawn between the various members of these pairs, whether it be real or merely logical, theologians differ. Cfr. Palmieri, _De Div. Grat._, thes. 18; Chr. Pesch, _Praelect. Dogmat._, Vol. V, 3rd ed., pp. 17 sqq.; Schiffini, _De Gratia Divina_, pp. 241 sqq.
88 Sess. VI, cap. 5 and can. 4, quoted in Denzinger-Bannwart’s _Enchiridion_, n. 797 and 814.
_ 89 Ad Simplic._, I, qu. 2, n. 22: “_Voluntas ipsa, nisi aliquid occurrerit, quod delectet atque invitet animum, moveri nullo modo potest; hoc autem ut occurrat, non est in hominis potestate._”
_ 90 Contr. Collator._, c. VII, 2: “_Et quis perspicere aut enarrare possit, per quos affectus visitatio Dei animum ducat humanum, ut quae fugiebat sequatur, quae oderat diligat, quae fastidiebat esuriat, ac subitâ commutatione mirabili quae clausa ei fuerant sint aperta, quae onerosa levia, quae amara sint dulcia, quae obscura sint lucida?_”