[133] This poem is a masterly abridgment of the first part of the _Timaeus_, and was eagerly fastened on by commentators of the early Middle Ages whose direct knowledge of Plato was confined to the translation of that dialogue by Chalcidius.
[134] Cf. the string of nouns in _Tr._ iv. (_supra_, p. 70 _ad fin._).
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim quod inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim perfectione sublata, unde illud quod inperfectum perhibetur exstiterit ne fingi quidem potest. Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum coepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. Quod si, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis inperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari." "Firmissime," inquam, "uerissimeque conclusum est." "Quo uero," inquit, "habitet, ita considera. Deum rerum omnium principem bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet? Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse uideatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus; ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est." "Accipio," inquam, "nec est quod contradici ullo modo queat." "Sed quaeso," inquit, "te uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum." "Quonam," inquam, "modo?" "Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diuersam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id quod dederit ab eo quod acceperit existimare possis. Sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest, sed est ratione diuersum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat qui potest: quis haec diuersa coniunxerit? Postremo quod a qualibet re diuersum est, id non est illud a quo intellegitur esse diuersum. Quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum non est--quod nefas est de eo cogitare quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum uerissima ratione concluserim." "Rectissime," inquam. "Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est." "Ita est," inquam. "Igitur," inquit, "deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri." "Nec propositis," inquam, "prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio."