“S. Basilius et Beda putant coelum et terram non primo die, sed paulo ante primum diem, utpote ante lucem, create esse. Verum haec non ante, sed ipso primo die, puta initio primae diei, antequam lux produceretur, creata esse, patet Exodi xx. v. 11.”--Comment. in Genes., cap. 1, v. 1.
“Fecisti ante omnem diem in principio coelum et terram.”--Confess. Lib. xii. cap. 12: see also Lib. xii. cap. 8. And again, De Genesi ad Litteram, Lib. i. cap. 9, he writes:--“Atque illud ante omnem diem fecisse intelligitur, quod dictum est, _In principio fecit Deus coelum et terram_; ... Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.”
“Quod intervallum quantum fuerit, nulla divinatio posset assequi.”--De Opific. Sex Dierum, Lib. i. cap. 10, sec. 6.
“Quanto autem tempore status ille mundi tenebrosus duraverit, hoc est, utrum plus an minus quam unus dies continere solet, nec mihi compertum est, nec opinor cuiquam mortalium, nisi cui divinitus id esset patefactum.”--Comment. in Genes., cap. 1, v. 4.
“Fortassis jam satis est de his hactenus disputasse, si hoc solum adjecerimus _quanto tempore_ mundus in hac confusione, prius quam ejus dispositio inchoaretur, perstiterit. Nam quod illa prima rerum omnium materia, in principio temporis, vel potius cum ipso tempore exorta sit, sonstat ex eo quod dictum est: in principio creavit Deus coelum et terram. _Quamdiu_ autem in hac informitate sive confusione permanserit, _Scriptura manifeste non ostendit_.”--De Sacram., Lib. i., pars i. cap. 6.
“Qui dies cujusmodi sint, aut perdifficile nobis, aut etiam impossibile est cogitare; quanto magis dicere.”--De Civitate Dei, Lib. xi. cap. 6.
Again: “Arduum quidem et difficillimum est viribus intentionis nostrae, voluntatem scriptoris in istis sex diebus mentis vivacitate penetrare.”--De Genesi ad Litteram, Lib. iv. cap. 1.
“Ac sic per _omnes illos dies units est dies, non istorum dierum consuetudine intelligendus, quos videmus solis circuitu determinari atque numerari_; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. Is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde jam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad sextum septimumque perductus est; ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo divisit Deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit ut dividant luminaria quae creavit, cum ait, ‘Et dividant inter diem et noctem.’ Tunc enim hunc diem condidit, cum condidit solem, cujus praesentia eumdem exhibet diem: ille autem dies primitus conditus jam triduum peregerat cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.”--De Genesi ad Litteram, Lib. iv. cap. 26. “De quo enim Creatore Scriptura ista narravit, _quod sex diebus consummaverit omnia opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creaverit omnia simul_ (Eccles. xviii. 1). Ac per hoc et _istos dies sex vel septem vel potius unum sexies septiesve repetitum simul fecit qui fecit_ omnia simul. Quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? Quia scilicet ii qui non possunt videre quod dictum est, ‘Creavit omnia simul;’ nisi cum eis sermo tardius incedat ad id quo eos ducit, pervenire non possunt.”--Ib. cap. 33.