+Reference.+ For _Siege of Cyzicus_, see Mommsen, vol. iv. pp. 326-328; Frontinus, _Strat._ ii. 13. 6.
Iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum, aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo esistimantur, labor in { 5} negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse { 10} victor L. Sulla huius virtute et subsidio confessus est liberatam: testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit: testis est Africa, quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine { 15} redundavit: testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione patefactum est: testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit: testis est iterum et saepius Italia, quae { 20} cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum: testes nunc vero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes. { 25}
[Linenotes: 10-12. +Testis est Italia ... liberatam.+ In 83 B.C. Pompeius, aged twenty-four, raised three legions in Picenum, gained several advantages over the Marian generals, and was saluted by Sulla as Imperator. 12-14. +testis est Sicilia ... explicavit.+ In 82 B.C. Pompeius, sent as propraetor to Sicily, quickly took possession of the island for Sulla. 14-16. +testis est Africa ... redundavit.+ In 81 B.C. Pompeius defeated at Utica the Marian Ahenobarbus (allied with Hiarbas of Numidia), and was, though _a simple Roman eques_, granted a triumph by Sulla and saluted as +Magnus+. 16-18. +testis est Gallia ... patefactum est.+ In 77 B.C., on his way to Spain as proconsul against Sertorius, he had to cut his way through the Transalpine Gauls, and laid out a new and shorter road over the Cottian Alps. 21. +servili bello.+ On his return from Spain he cut to pieces the scattered remnants of the army of Spartacus. 21-23. +ab hoc ... imminutum est.+ Cic. assumes that the enemy was crippled even by the mere notion of sending for Pompeius.]