M. Brūtus, ex illā gente, quae Rōmā Tarquiniōs ēiēcerat, oriundus,[1] Athēnīs philosophiam, Rhodī ēloquentiam didicit. Ēius pater, quī Sullae partibus adversābātur, iussū Pompēī interfectus erat, unde Brūtus cum eō gravēs gesserat[2] { 5} simultātēs. Bellō tamen cīvīlī Pompēī causam, quod iūstior vidērētur, secūtus dolōrem suum reī pūblicae ūtilitātī posthabuit. Victō Pompēiō Brūtus ā Caesare servātus est et praetor etiam factus. Posteā vērō, cum Caesar superbiā ēlātus senātum { 10} contemnere et rēgnum adfectāre[3] coepisset, populus, praesentī statū haud laetus, vindicem[4] lībērtātis requīrēbat. Subscrīpsēre quīdam L. Brūtī[5] statuae: “Utinam[6] vīverēs!” Item ipsīus Caesaris statuae: “Brūtus, quia rēgēs ēiēcit, prīmus cōnsul factus { 14} est; hīc, quia cōnsulēs ēiēcit, postrēmō rēx factus est.” Īnscrīptum quoque est M. Brūtī praetōris tribūnālī: “Dormīs,[7] Brūte!”

Cōgnitā populī Rōmānī voluntāte, Brūtus adversus Caesarem cōnspīrāvit. Prīdiē quam Caesar est occīsus, Porcia, Brūtī uxor, Catōnis fīlia, cōnsiliī[8] cōnscia, ēgressō cubiculum[9] Brūtō, { 19} cultellum[10] tōnsōrium quasi unguium[11] resecandōrum causā popōscit eōque velut forte ēlāpsō sē vulnerāvit. Clāmōre deinde ancillārum[12] in cubiculum revocātus obiūrgāre[13] eam coepit, quod tōnsōris praeripuisset officium. Cuī sēcrētō Porcia “Nōn est” inquit “hōc temerārium[14] factum meum, sed in tālī statū nostrō meī ergā tē amōris certissimum indicium. Experīrī enim voluī, sī[15] { 25} [[103]] tibi prōpositum ex sententiā parum cessisset, quam aequō animō mē ferrō essem interēmptūra.” Quibus verbīs audītīs Brūtus ad caelum manūs et oculōs sustulisse dīcitur et exclāmāvisse: “Utinam dīgnus tālī cōniuge marītus vidērī possem!”

Selections from Viri Romae — Part 132

Interfectō Caesare, cum Antōnius vestem ēius sanguinolentam[1] { 30} ostentāns populum velutī furōre quōdam adversus coniūrātōs īnflammāsset, Brūtus in Macedoniam concessit ibique apud urbem Philippōs adversus Antōnium et Octāviānum dīmicāvit. Victus aciē, cum in tumulum[2] sē nocte recēpisset, audītā Cassiī morte, nē in hostium manūs venīret, ūnī ex comitibus latus trānsfodiendum praebuit. Antōnius Brūtī corpus lībertō suō sepeliendum[3] { 36} trādidit, quōque[4] honōrātius cremārētur, inicī eī suum palūdāmentum[5] iussit, iacentem[6] nōn hostem, sed cīvem dēpositō exīstimāns odiō. Cumque interceptum ā lībertō palūdāmentum comperisset, īrā percitus[7] prōtinus in eum animadvertit, praefātus: “Quid? tū īgnōrāstī cūius tibi virī sepultūram commīsissem?” { 41} Nōn eadem fuit Octāviānī ergā Brūtum moderātiō, is enim āvulsum[8] Brūtī caput Rōmam mīsit, ut Gāī Caesaris statuae subicerētur. Porcia cum victum et interēmptum virum suum cōgnōvisset, quia ferrum nōn dabātur, ārdentēs ōre carbōnes[9] { 45} hausit, virīlem patris[10] exitum mulier[11] imitāta novō mortis genere.

Selections from Viri Romae — Part 132