[[99]] Neque eō magis ab inceptō Catilīna dēstitit, sed īnfēstīs sīgnīs Rōmam petēns Antōniī exercitū opprimitur. Quam atrōciter dīmicātum sit exitus docuit: nēmō hostium bellō superfuit; { 75} quem quisque in pūgnandō cēperat locum, eum āmissā animā[1] tegēbat. Catilīna longē ā suīs inter hostium cadāvera[2] repertus est: pulcherrimā morte,[3] sī prō patriā sīc concidisset! Senātus populusque Rōmānus Cicerōnem patrem patriae appellāvit. Cicerō ipse in ōrātiōne prō Sullā palam praedicat cōnsilium patriae { 80} servandae fuisse iniectum sibi ā diīs, cum Catilīna coniūrāsset adversus eam. “Ō diī immortālēs,” inquit “vōs profectō incendistis tum animum meum cupiditāte cōnservandae patriae. Vōs āvocāstis mē ā cōgitātiōnibus omnibus cēterīs et convertistis ad salūtem ūnam patriae. Vōs dēnique praetulistis mentī meae { 85} clārissimum lūmen in tenebrīs tantīs errōris et īnscientiae. Tribuam enim vōbīs, quae sunt vestra. Nec vērō possum tantum dare ingeniō meō, ut[4] dīspexerim sponte meā in tempestāte illā turbulentissimā reī pūblicae, quid esset optimum factū.”
Paucīs post annīs Cicerōnī diem dīxit Clōdius tribūnus plēbis, { 90} quod cīvēs Rōmānōs indictā[5] causā necāvisset. Senātus maestus,[6] tamquam in pūblicō lūctū, veste[7] mūtātā prō eō dēprecābātur. Cicerō, cum posset armīs salūtem suam dēfendere, māluit urbe cēdere quam suā causā caedem fierī. Proficīscentem omnēs bonī flentēs prōsecūtī sunt. Dein Clōdius ēdictum prōposuit ut Mārcō { 95} Tulliō[8] īgnī et aquā interdīcerētur: illīus domum et vīllās incendit. Sed vīs illa nōn diuturna fuit, mox enim tōtus ferē populus Rōmānus ingentī dēsīderiō Cicerōnis reditum flāgitāre coepit et māximō omnium ōrdinum studiō Cicerō in patriam revocātus est. [[100]] Nihil per tōtam vītam Cicerōnī itinere, quō in patriam rediit, { 100} accidit iūcundius. Obviam[1] eī redeuntī ab ūniversīs itum est: domus ēius pūblicā pecūniā restitūta est.
Gravissimae illā tempestāte inter Caesarem et Pompēium ortae sunt inimīcitiae, ut rēs[2] nisi bellō dīrimī nōn posse vidērētur. Cicerō quidem summō studiō ēnītēbātur[3] ut eōs inter sē reconciliāret et ā bellī cīvīlis calamitātibus dēterrēret, sed cum neutrum { 106} ad pācem ineundam permovēre posset, Pompēium secūtus est. Sed victō Pompēiō, ā Caesare victōre veniam ultrō accēpit. Quō interfectō Octāviānum, Caesaris hērēdem, fōvit,[4] Antōnium impūgnāvit effēcitque ut ā senātū hostis iūdicārētur. { 110}