SIMILITUDINE DUCTA AB AVE CAPTIVA, ET CANORA TAMEN.

Ut cum delicias leves, loquacem Convivam nemoris vagamque musam Observans, dubia viator arte Prendit desuper: horridusve ruris Eversor, male perfido paratu, 5 Heu durus! rapit, atque io triumphans Vadit: protinus et sagace nisu Evolvens digitos, opus tenellum Ducens pollice lenis erudito, Virgarum implicat ordinem severum, 10 Angustam meditans domum volucri. Illa autem, hospitium licet vetustum Mentem solicitet nimis nimisque, Et suetum nemus, hinc opaca mitis Umbrae frigora, et hinc aprica puri 15 Solis fulgura, patriaeque sylvae Nunquam muta quies; ubi illa dudum Totum per nemus, arborem per omnem, Hospes libera liberis querelis Cognatum bene provocabat agmen: 20 Quanquam ipsum nemus arboresque alumnam Implorant profugam, atque amata multum Quaerant murmura lubricumque carmen Blandi gutturis et melos serenum. Illa autem, tamen, illa jam relictae, 25 Simplex! haud meminit domus, nec ultra Sylvas cogitat; at brevi sub antro, Ah penna nimium brevis recisa, Ah ritu vidua sibique sola, Privata heu fidicen! canit, vagoque 30 Exercens querulam domum susurro Fallit vincula, carceremque mulcet; Nec pugnans placidae procax quieti Luctatur gravis, orbe sed reducto Discursu vaga saltitans tenello, 35 Metitur spatia invidae cavernae. Sic in se pia mens reposta, secum Alte tuta sedet, nec ardet extra, Aut ullo solet aestuare fato: Quamvis cuncta tumultuentur, atrae 40 Sortis turbine non movetur illa. Fortunae furias onusque triste Non tergo minus accipit quieto, Quam vectrix Veneris columba blando Admittat juga delicata collo. 45 Torvae si quid inhorruit procellae, Si quid saeviat et minetur, illa Spernit, nescit, et obviis furorem Fallit blanditiis, amatque et ambit Ipsum, quo male vulneratur, ictum. 50 Curas murmure non fatetur ullo; Non lambit lacrymas dolor, nec atrae Mentis nubila frons iniqua prodit. Quod si lacryma pervicax rebelli Erumpit tamen evolatque gutta, 55 Invitis lacrymis, negante luctu, Ludunt perspicui per ora risus.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II (of 2) — Part 131

UNDER THE SIMILITUDE OF A CAPTIVE SONG-BIRD.

The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II (of 2) — Part 131