Plūrima indicia futūrī perīculī obtulerant diī immortālēs. Uxor Calpurnia, territa nocturnō vīsū, ut Īdibus Mārtiīs domī subsisteret ōrābat et Spūrinna harūspex praedīxerat[4] ut proximōs diēs trīgintā quasi fātālēs cavēret, quōrum ultimus erat Īdūs Mārtiae. Hōc igitur diē Caesar Spūrinnae “Ecquid scīs” inquit “Īdūs { 165} Mārtiās iam vēnisse?” et is “Ecquid scīs illās nōndum praeterīsse?” Atque cum Caesar eō diē in senātum vēnisset, adsīdentem cōnspīrātī speciē[5] officiī circumstetērunt īlicōque ūnus, quasi aliquid rogātūrus, propius accessit renuentīque[6] ab[7] utrōque umerō togam apprehendit. Deinde clāmantem “Ista quidem { 170} vīs est!” Casca, ūnus ē coniūrātīs, adversum[8] vulnerat paulum [[94]] īnfrā iugulum. Caesar Cascae bracchium adreptum graphiō trāiēcit cōnātusque prōsilīre aliō vulnere tardātus est. Dein ut animadvertit undique sē strictīs pugiōnibus petī,[1] togā caput obvolvit et ita tribus et vīgintī plāgīs cōnfossus est. Cum { 175} Mārcum Brūtum, quem fīliī locō habēbat in sē inruentem vīdisset, dīxisse fertur: “Tū quoque, mī fīlī!”

Illud inter omnēs ferē cōnstitit tālem eī mortem paene ex sententiā obtigisse.[2] Nam et quondam cum apud Xenophōntem lēgisset Cȳrum ultimā valētūdine mandāsse quaedam dē fūnere { 180} suō, āspernātus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque [[95]] optāverat, et prīdiē quam occīderētur, in sermōne nātō super cēnam quisnam esset fīnis vītae commodissimus, repentīnum inopīnātumque praetulerat. Percussōrum autem neque trienniō quisquam amplius supervīxit neque suā[1] morte dēfūnctus est. { 185} Damnātī omnēs alius aliō cāsū periērunt, pars naufragiō, pars proeliō; nōnnūllī sēmet eōdem illō pugiōne, quō Caesarem violāverant, interēmērunt.

Selections from Viri Romae — Part 121

Quō[2] rārior in rēgibus et prīncipibus virīs moderātiō, hōc laudanda magis est. C. Iūlius Caesar victōriā cīvīlī[3] { 190} clēmentissimē ūsus est; cum enim scrīnia dēprehendisset epistulārum ad Pompēium missārum ab iīs, quī[4] vidēbantur aut in dīversīs aut in neutrīs fuisse partibus, legere nōluit, sed combūssit, nē[5] forte in multōs gravius cōnsulendī locum darent. Cicerō hanc { 194} laudem eximiam Caesarī tribuit, quod nihil oblivīscī solēret nisi iniūriās. Simultātēs omnēs, occāsiōne oblātā, libēns dēposuit. Ultrō ac prior scrīpsit C. Calvō post fāmōsa ēius adversum sē epigrammata. Valerium Catullum, cūius[6] versiculīs fāmam suam lacerātam nōn īgnōrābat, adhibuit cēnae. C. Memmiī suffrāgātor in petītiōne cōnsulātūs fuit, etsī asperrimās fuisse ēius in sē { 200} ōrātiōnēs sciēbat.

Selections from Viri Romae — Part 121