Interfectō intereā apud Parthōs Crassō et dēfūnctā Iūliā, Caesaris fīliā, quae, nūpta Pompēiō, generī socerīque concordiam tenēbat,[1] statim aemulātiō ērūpit. Iam prīdem Pompēiō sūspectae[2] Caesaris opēs et Caesarī Pompēiāna dīgnitās gravis, { 85} nec hīc[3] ferēbat parem, nec ille[3] superiōrem. Itaque cum Caesar in Galliā dētinērētur, et, nē imperfectō bellō discēderet, pōstulāsset ut sibi licēret, quamvīs absentī,[4] alterum cōnsulātum petere, ā senātū, suādentibus Pompēiō ēiusque amīcīs, negātum eī est. Hanc iniūriam acceptam vindicātūrus[5] in Ītaliam rediit et { 90} bellandum[6] ratus cum exercitū Rubicōnem flūmen, quī[7] prōvinciae ēius fīnis erat, trānsiit. Hōc ad flūmen paulum cōnstitisse fertur ac reputāns quantum mōlīrētur, conversus ad proximōs, “Etiamnunc” inquit “regredī possumus; quod sī ponticulum trānsierimus, omnia armīs agenda erunt.” Postrēmō autem { 95} “Iacta ālea estō!” exclāmāns exercitum trāicī iussit plūrimīsque urbibus occupātīs Brundisium contendit, quō Pompēius cōnsulēsque cōnfūgerant.
Quī cum inde in Ēpīrum trāiēcissent, Caesar, eōs secūtus ā { 99} Brundisiō, Dyrrachium inter[8] oppositās classēs gravissimā hieme trānsmīsit; cōpiīsque[9] quās subsequī iusserat diūtius cessantibus, cum ad eās arcessendās frūstrā mīsisset, mīrae audāciae facinus [[91]] ēdidit. Morae enim impatiēns castrīs noctū ēgreditur, clam nāviculam cōnscendit, obvolūtō capite, nē āgnōscerētur, et quamquam mare saevā tempestāte intumēscēbat, in altum tamen prōtinus { 105} dīrigī nāvigium iubet et, gubernātōre trepidante, “Quid timēs?” inquit “Caesarem vehis!” neque prius[1] gubernātōrem cēdere adversae tempestātī passus est, quam[1] paene obrutus esset[1] fluctibus.
Deinde Caesar in Ēpīrum profectus Pompēium Pharsālicō { 110} proeliō fūdit, et fugientem persecūtus, ut occīsum cōgnōvit, Ptolemaeō rēgī, Pompēiī interfectōrī, ā quō sibi quoque īnsidiās tendī vidēret, bellum intulit; quō victō in Pontum trānsiit Pharnacemque, Mithridātis fīlium, rebellantem et { 114} multiplicī successū[2] praeferōcem intrā[3] quīntum ab adventū diem, quattuor, quibus[4] in cōnspectum vēnit, hōrīs[4] ūnā prōflīgāvit aciē, mōre fulminis, quod ūnō eōdemque mōmentō vēnit, percussit, abscessit. Nec vāna dē sē praedicātiō est Caesaris ante victum hostem esse quam vīsum.[5] Ponticō[6] posteā triumphō trium verbōrum praetulit titulum: “Vēnī, vīdī, vīcī.” Deinde { 120} Scīpiōnem[7] et Iubam, Numidiae rēgem, reliquiās Pompēiānārum partium in Āfricā refoventēs, dēvīcit.[8]