Plurima indicia futuri periculi obtulerant dii immortales. Uxor Calpurnia, territa nocturno visu, ut Idibus Martiis domi subsisteret orabat et Spurinna haruspex praedixerat ut proximos dies triginta quasi fatales caveret, quorum ultimus erat Idus Martiae. Hoc igitur die Caesar Spurinnae “Ecquid scis” inquit “Idus Martias iam venisse?” et is “Ecquid scis illas nondum praeterisse?” Atque cum Caesar eo die in senatum venisset, adsidentem conspirati specie officii circumsteterunt ilicoque unus, quasi aliquid rogaturus, propius accessit renuentique ab utroque umero togam apprehendit. Deinde clamantem “Ista quidem vis est!” Casca, unus e coniuratis, adversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae bracchium adreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est. Dein ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit et ita tribus et viginti plagis confossus est. Cum Marcum Brutum, quem filii loco habebat in se inruentem vidisset, dixisse fertur: “Tu quoque, mi fili!”
Illud inter omnes fere constitit talem ei mortem paene ex sententia obtigisse. Nam et quondam cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima valetudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optaverat, et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam quisnam esset finis vitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat. Percussorum autem neque triennio quisquam amplius supervixit neque sua morte defunctus est. Damnati omnes alius alio casu perierunt, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt.
Quo rarior in regibus et principibus viris moderatio, hoc laudanda magis est. C. Iulius Caesar victoria civili clementissime usus est; cum enim scrinia deprehendisset epistularum ad Pompeium missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus, legere noluit, sed combussit, ne forte in multos gravius consulendi locum darent. Cicero hanc laudem eximiam Caesari tribuit, quod nihil oblivisci soleret nisi iniurias. Simultates omnes, occasione oblata, libens deposuit. Ultro ac prior scripsit C. Calvo post famosa eius adversum se epigrammata. Valerium Catullum, cuius versiculis famam suam laceratam non ignorabat, adhibuit cenae. C. Memmii suffragator in petitione consulatus fuit, etsi asperrimas fuisse eius in se orationes sciebat.