Confecto bello piratico, Gnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum erat congredi cum hoste in locis ignotis. Nocte tamen aliquando cum Pompeius Mithridatem aggressus esset, luna magno fuit Romanis adiumento. Quam cum Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius proiectae ad primos usque hostium ordines pertinebant, unde decepti regii milites in umbras, tamquam in propinquum hostem, tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Pharnaces filius bellum ei intulit, qui, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit; quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicamentis corpus firmaverat, a milite Gallo, a quo ut adiuvaret se petierat, interfectus est.
Tigrani deinde, Armeniae regi, qui Mithridatis partes secutus erat, Pompeius bellum intulit eumque ad deditionem compulit. Qui cum procubuisset ad genua Pompei, eum erexit, et benignis verbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit, aeque pulchrum esse iudicans et vincere reges et facere. Inde in Iudaeam profectus Romanorum primus Iudaeos domuit, Hierosolyma, caput gentis, cepit, templumque iure victoriae ingressus est. Rebus Asiae compositis, in Italiam versus ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed dimisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil inlustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerant: Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si, quem gloriae, eundem vitae finem habuisset neque adversam fortunam esset expertus iam senex.
Posteriore enim tempore orta inter Pompeium et Caesarem gravi dissensione, quod hic superiorem, ille parem ferre non posset, bellum civile exarsit. Caesar infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius, relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petit et cum eo consules senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsalum acie fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Aegypti regem, cui tutor a senatu datus erat, profugit, qui Pompeium interfici iussit. Latus Pompei sub oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput praecisum, truncus in Nilum coniectus. Deinde caput cum anulo ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas non continens illud multis pretiosissimisque odoribus cremandum curavit.