Tu retro acta crimina Tua remitte gratia, Et a futuris adhibe Custodiam mitissime.

Ut expiati animis Jejuniorum victimis, Tendamus ad Paschalia Digne colenda gaudia.

Hymni ecclesiae — Part 87

Praesta Pater per Filium, Praesta per almum Spiritum, Cum his per aevum triplici Unus Deus cognomine.

Hymni ecclesiae — Part 87

Cultor Dei memento Te fontis et lavacri Rorem subisse sanctum, Te chrismate innovatum.

Hymni ecclesiae — Part 87

Fac, cum vocante somno Castum petis cubile, Frontem locumque cordis Crucis figura signet.

Crux pellit omne crimen, Fugiunt crucem tenebrae; Tali dicata signo Mens fluctuare nescit.

Procul o procul vagantum Portenta somniorum, Procul esto pervicaci Praestigiator astu.

O tortuose serpens, Qui mille per maeandros Fraudesque flexuosas Agitas quieta corda,

Discede; Christus hic est, Christus hic est, liquesce; Signum, quod ipse nosti, Damnat tuam catervam.

Corpus licet fatiscens Jaceat reclive paululum, Christum tamen sub ipso Meditabitur sopore.

Gloria aeterno Patri Et Christo vero regi, Paraclitoque sancto, Et nunc et imperpetuum.

Chorus novae Hierasalem Novum meli dulcedinem Promat, colens cum sobriis Paschale festum gaudiis.

Quo Christus invictus leo Dracone surgens obruto, Dum voce viva personat A morte functos excitat.

Quam devorarat impius Praedam refudit tartarus, Captivitate libera Jesum sequuntur agmina.

Triumphat ille splendide, Et dignus amplitudine, Soli polique patriam Unam facit rempublicam.

Ipsum canendo supplices Regem precemur milites, Ut in suo clarissimo Nos ordinet palatio.

Per saecla mente nescia Patri supremo gloria Honorque sit cum Filio Et Spiritu Paraclito.

Aurora lucis rutilat, Coelum laudibus intonat, Mundus exultans jubilat, Gemens infernus ululat.

Cum Rex ille fortissimus, Mortis confractis viribus, Pede conculcans tartara Solvit a poena miseros.

Ille, qui clausus lapide, Custoditur sub milite, Triumphans pompa nobili Victor surgit de funere.

Solutis jam gemitibus Et inferni doloribus, Quia surrexit Dominus Resplendens clamat angelus.

Tristes erant apostoli De nece sui Domini, Quem poena mortis crudeli Servi damnarunt impii.

Quaesumus auctor omnium, In hoc Paschali gaudio, Ab omni mortis impetu Tuum defende populum.

Gloria tibi, Domine, Qui surrexisti a mortuis, Cum Patre et sancto Spiritu, Nunc, et per omne saeculum.