[[61]] Scīpiō ipse fertur quondam dīxisse, cum eum quīdam parum { 225} pūgnācem dīcerent, “Imperātōrem mē māter, nōn bellātōrem[1] peperit.[2]” Īdem dīcere solitus est nōn sōlum dandam esse viam fugientibus, sed etiam mūniendam.

Dēcrētō adversus Antiochum bellō[3] cum Syria prōvincia { 229} obvēnisset Lūciō Scīpiōnī, quia parum in eō putābātur esse animī,[4] parum rōboris,[4] senātus gerendī hūius bellī cūram mandārī volēbat conlēgae ēius C. Laeliō. Surgēns tunc Scīpiō Āfricānus, frāter māior Lūciī Scīpiōnis, illam familiae īgnōminiam dēprecātus est: dīxit in frātre suō summam esse virtūtem, summum cōnsilium sēque eī lēgātum fore prōmīsit. Quod cum ab eō esset { 235} dictum, nihil[5] est dē Lūciī Scīpiōnis prōvinciā commūtātum: itaque frāter nātū māior minōrī lēgātus in Asiam profectus est et tam diū eum cōnsiliō operāque adiūvit, dōnec triumphum ille et cōgnōmen Asiāticī peperisset.

Selections from Viri Romae — Part 84

Eōdem bellō fīlius Scīpiōnis Āfricānī captus est et ad Antiochum dēductus. Benīgnē et līberāliter adulēscentem rēx habuit,[6] { 241} quamquam ab ēius patre tum[7] māximē fīnibus imperiī pellēbātur. Cum deinde pācem Antiochus ā Rōmānīs peteret, lēgātus ēius Pūblium Scīpiōnem adiit eīque fīlium sine pretiō redditūrum rēgem dīxit, sī per eum pācem impetrāsset.[8] Cuī Scīpiō respondit “Abī, nūntiā rēgī, mē prō tantō mūnere grātiās[9] agere; sed { 246} nunc aliam grātiam nōn possum referre, quam ut eī suādeam[10] ut bellō absistat et pācis condiciōnem nūllam recūset.” Pāx nōn convēnit[11]; tamen Antiochus Scīpiōnī fīlium remīsit tantīque virī māiestātem venerārī quam dolōrem suum ulcīscī māluit. { 250}

Selections from Viri Romae — Part 84

Victō Antiochō cum praedae ratiō ā L. Scīpiōne repōscerētur, [[62]] Āfricānus prōlātum[1] ab eō librum, quō[2] acceptae et expēnsae summae continēbantur et refellī inimīcōrum accūsātiō poterat, discerpsit, indīgnātus[3] dē eā rē dubitārī, quae sub ipsō lēgātō administrāta esset. Quīn etiam hunc[4] in modum verba fēcit: { 255} “Nōn[5] est quod quaerātis, patrēs cōnscrīptī, num parvam pecūniam in aerārium rettulerim, quī anteā illud Pūnicō aurō replēverim, neque mea innocentia potest in dubium vocārī. Cum Āfricam tōtam potestātī vestrae subiēcerim, nihil ex eā praeter cōgnōmen rettulī. Nōn igitur mē Pūnicae, nōn frātrem meum { 260} Asiāticae gazae avārum reddidērunt; sed uterque nostrum[6] invidiā quam pecūniā est locuplētior.” Tam cōnstantem dēfēnsiōnem Scīpiōnis ūniversus senātus comprobāvit.

Selections from Viri Romae — Part 84