Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset. Ubi causae dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in Forum est deductus. Iussus causam dicere rostra conscendit et, corona triumphali capiti suo imposita, “Hoc ego die” inquit “Hannibalem Poenum, imperio nostro inimicissimum, magno proelio vici in terra Africa pacemque nobis et victoriam peperi insperabilem. Ne igitur simus adversus deos ingrati, sed censeo relinquamus nebulones hos eamusque nunc protinus in Capitolium Iovi optimo maximo supplicatum.” A rostris in Capitolium ascendit; simul se universa contio ab accusatoribus avertit et secuta Scipionem est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis remansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in Literninum concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.
Cum in Liternina villa se contineret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimasset, praesidium servorum in tecto conlocavit aliaque parabat, quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquant et clara voce nuntiant Scipioni se non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum tanti viri, quasi caeleste aliquod beneficium, expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere. Haec postquam audivit Scipio, fores reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tamquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dextram apprehenderunt ac diu deosculati sunt; deinde positis ante vestibulum donis laeti, quod sibi Scipionem ut viderent contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio moriensque ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.
#XXI. Pūblius Cornēlius Scīpiō Āfricānus# [[as printed]]
Pūblius Cornēlius Scīpiō[2] nōndum annōs pueritiae ēgressus patrem singulārī virtūte servāvit; quī[3] cum pūgnā[4] apud Tīcīnum[5] contrā Hannibalem commissā graviter vulnerātus in hostium manūs iam iam[6] ventūrus { 5} esset, fīlius interiectō[7] corpore Poenīs inruentibus sē opposuit et patrem perīculō līberāvit. Quae[8] pietās Scīpiōnī posteā aedīlitātem petentī favōrem populī conciliāvit. Cum obsisterent tribūnī plēbis, negantēs[9] ratiōnem ēius esse habendam, { 10} quod nōndum ad petendum lēgitima[10] aetās esset, “Sī mē” inquit Scīpiō “omnēs Quirītēs aedīlem facere volunt, satis annōrum habeō.” Tantō inde favōre ad suffrāgia itum[11] est, ut tribūnī inceptō dēsisterent.