{ 15a} “The kites know well the long stern swell That bids the Romans close.”
{ 51a} “Poor moralist, and what art thou? A solitary fly.”
{ 105} In the printed book the translation appears on one page and the Latin on the facing page. In this transcription the Latin has been moved to end of the English, hence the strange page numbering on both.
{ 145a} _tunicâ pendente_: h. e. ‘suspensâ e brachio.’ Quod procuratoribus illis valde, ut ferunt, displicebat. Dicunt vero morem a barbaris tractum, urbem Bosporiam in fl. Iside habitantibus. _Bacciferas tabernas_: id q. nostri vocant “tobacco-shops.”
{ 145b} _herbæ—avenâ_. Duo quasi genera artis poeta videtur distinguere. ‘Weed,’ ‘pipe,’ recte Scaliger.
{ 146a} _nil acquirit eundo_. Aqua enim aspera, et radentibus parum habilis. Immersum hic aliquem et vix aut ne vix quidem extractum refert schol.
{ 146b} _tormenta p. q. mortalia_. Eleganter, ut solet, Peile, ‘unearthly cannons.’ (Cf. Ainaw. D. s. v.) Perrecondita autem est quæstio de lusibus illorum temporum, neque in Smithii Dict. Class. satis elucidata. Consule omnino Kentf. de Bill. _Loculis_, bene vertas, ‘pockets.’
{ 147a} _amantem devio_. Quorsum hoc, quærunt Interpretes. Suspicor equidem respiciendos, vv. 19–23, de precuratoribus.
{ 148a} _quadr. rotm_.—_Cami ard. imo_. Quadrando enim rotundum (Ang. ‘squaring the circle’) Camum accendere, juvenes ingenui semper nitebantur. Fecisse vero quemquam non liquet.
{ 148b} _aure caninâ_. Iterum audi Peile, ‘dog’s-eared.’
{ 148c} _rixatore_. non male Heins. cum Aldinâ, ‘wrangler.’
{ 149a} _Mortis_. Verbum generali fere sensu dictum inveni. Suspicor autem poetam virum quendam innuisse, qui currus, caballos, id genus omne, mercede non minimâ locaret.
{ 149b} _aliessâ quadrâ_. Sunt qui de pileis Academicis accipiunt. Rapidiores enim suas fere amittebant. Sed judicet sibi lector.
{ 149c} _opus tunicæ_, ‘shirt-work.’ Alii _opes_. Perperam.
{ 149d} _vestem_. Nota proprietatem verbi. ‘Vest,’ enim apud politos id. q. vulgo ‘waistcoat’ appellatur. Quod et feminæ usurpahant, ut hodiernæ, fibula revinctum, teste Virgillo:
‘crines nodantur in aurum, Aurea purpuream subnectit fibula vestem.’
{ 150a} _Basse_. cft. Interpretes illud Horatianum, “Bassum Threicâ vincat amystide.” Non perspexere viri docti alterum hic alludi, Anglicanæ originis, neque illum, ut perhibent, a potu aversum.