Sit Trinitati sempiterna gloria, Honor, potestas, atque jubilatio, In unitate quae gubernat omnia, Per universa saeculorum saecula.

Pater superni luminis, Cum Magdalenam respicis, Flammas amoris excitas, Geluque solvis pectoris.

Hymni ecclesiae — Part 80

Amore currit saucia, Pedes beatos ungere, Lavare fletu, tergere Comis, et ore lambere.

Hymni ecclesiae — Part 80

Adstare non timet cruci, Sepulchro inhaeret anxia: Truces nec horret milites: Pellit timorem charitas.

Hymni ecclesiae — Part 80

O vera, Christe, charitas, Tu nostra purga crimina, Tu corda reple gratia, Tu redde coeli praemia.

Patri, simulque Filio, Tibique sancte Spiritus, Sicut fuit, sit jugiter Saeclum per omne gloria.

Maria castis osculis Lambit Dei vestigia: Fletu rigat, tergit comis, Detersa nardo perlinit.

Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paraclito Nunc, et per omne saeculum.

Miris modis repente liber, ferrea Christo jubente vincla Petrus exuit; Ovilis ille pastor, et rector gregis, Vitae recludit pascua, et fontes sacros, Ovesque servat creditas, arcet lupos.

Patri perenne sit per aevum gloria, Tibique laudes concinamus inclytas, Aeterne Nate; sit superne Spiritus Honor tibi decusque: sancta jugiter Laudetur omne Trinitas per saeculum.

Quicumque Christum quaeritis, Oculos in altum tollite: Illic licebit visere Signum perennis gloriae.

Illustre quiddam cernimus, Quod nesciat finem pati, Sublime, celsum, interminum, Antiquius coelo et chao.

Hic ille Rex est Gentium, Populique Rex Judaici, Promissus Abrahae Patri, Ejusque in aevum semini.

Hunc et Prophetis testibus, Iisdemque signatoribus, Testatur et Pater jubet Audire nos et credere.

Jesu tibi sit gloria, Qui te revelas parvulis, Cum Patre et almo Spiritu, In sempiterna saecula.

Lux alma Jesu mentium Dum corda nostra recreas, Culpae fugas caliginem, Et nos reples dulcedine.

Quam laetus est quem visitas! Consors Paternae dexterae, Tu dulce lumen patriae, Carnis negatum sensibus.

Splendor Paternae gloriae, Incomprehensa charitas, Nobis amoris copiam Largire per praesentiam.

Jesu tibi sit gloria, Qui te revelas parvulis, Cum Patre et almo Spiritu, In sempiterna saecula.

Te splendor et virtus Patris, Te vita, Jesu, cordium, Ab ore qui pendent tuo, Laudamus inter angelos.

Tibi mille densa millium Ducum corona militat: Sed explicat Victor crucem Michael salutis signifer.