I am assured that Pompey is on the best of terms with me. Mucia’s divorce meets with every one’s approval. I expect you have heard that P. Clodius, son of Appius, was discovered in woman’s clothes in C. Caesar’s house, where the sacrifice was going on: but a servant girl managed to smuggle him out. It has created a public scandal: and I am sure you will be sorry to hear of it.
I don’t think I have any other news for you: and I’m sorry to say I’ve been rather upset while writing. My reader Sositheus, a charming fellow, has died; and I am more upset about it than anyone would suppose I should be about a slave’s death. Please
Tu velim saepe ad nos scribas. Si rem nullam habebis, quod in buccam venerit, scribito. Kal. Ianuariis M. Messalla, M. Pisone coss.
[Sidenote: _Scr. Romae VI K. Febr. a. 693_]
Accepi tuas tres iam epistulas, unam a M. Cornelio, quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram, quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam, quam, ut scribis, ancora soluta[11] de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes,[12] ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis. Quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior, quod non invenio fidelem tabellarium. Quotus enim quisque est, qui epistulam paulo graviorem ferre possit, nisi eam pellectione relevarit? Accedit eo, quod mihi non est notum ut quisque in Epirum proficiscitur. Ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victimis, statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum, neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad Antonium proficiscare, aut quid in Epiro temporis ponas. Ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo.
Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae eius modi periculo, ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. Primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem
ancora sublata _Lambinus_: ora soluta _Peerlkamp_. _But Schmalz (Antibarbarus, ii. 588, 7th ed.) points out the reading of the MSS. is defensible as a contamination of_ ancora sublata _and_ nave soluta.
ut rhetorum pueri _Madvig_: rethorum pure _MSS._