Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidione cinxit. Leve dictu momentum ad rem ingentem perficiendam eum adiuvit. Praefectus praesidii Tarentini deperibat amore mulierculae, cuius frater in exercitu Fabii erat. Miles iussus a Fabio pro perfuga Tarentum transiit ac per sororem praefectum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus custodiebat. Adiuvantibus recipientibusque eius militibus, Romani in urbem transcenderunt. Inde, proxima porta refracta, Fabius cum exercitu intravit. Hannibal nuntiata Tarenti oppugnatione, cum ad opem ferendam festinans captam urbem esse audivisset, “Et Romani” inquit “suum Hannibalem habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus.”
Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur, quod arcem Tarentinam retinuisset, dixissetque eum sua opera Tarentum recepisse, “Certe” inquit Fabius ridens, “nam nisi tu amisisses, ego numquam recepissem.”
Quintus Fabius iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in eius castra veniret, filius obviam patri progressus est, duodecim lictoribus pro more antecedentibus. Equo vehebatur senex neque appropinquante consule descendit. Iam ex lictoribus undecim verecundia paternae maiestatis taciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem iussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens “Non ego, fili,” inquit “tuum imperium contempsi, sed experiri volui num scires consulem te esse.” Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est, sed insita eius ingenio prudentia ei bello, quod tum gerebatur, proprie apta erat. Nemini dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit. Ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati Romanae succurrisse visus est. Alter enim celeritate sua Carthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.
#XIX. Quīntus Fabius Māximus# [[as printed]]
Hannibal, Hamilcaris[10] fīlius, novem[11] annōs[12] nātus, ā patre ārīs admōtus odium in Rōmānōs perenne iūrāvit. Quae rēs māximē vidētur concitāsse secundum[13] Pūnicum bellum. [[44]] Nam, mortuō[1] Hamilcare, Hannibal causam bellī quaerēns Saguntum, cīvitātem Hispāniae Rōmānīs[2] foederātam ēvertit. { 5} Quāpropter Rōmā missī sunt Carthāginem lēgātī, quī Hannibalem, malī auctōrem, expōscerent. Tergiversantibus Poenīs Quīntus Fabius, lēgātiōnis prīnceps, sinū ex togā factō “Hīc” inquit “vōbīs bellum et pācem portāmus; utrum[3] { 10} placet, sūmite.” Poenīs daret[4] utrum vellet succlāmantibus, Fabius, excussā[5] togā, bellum sē dare dīcit. Poenī accipere sē respondērunt et, quibus[6] acciperent animīs, iīsdem sē gestūrōs.[7]