#XVIII. Appius Claudius Pulcher# [[stripped text]]

Appius Claudius, vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus priorum ducum consilia palam reprehendebat seque, quo die hostem vidisset, bellum confecturum esse iactitabat. Qui cum, antequam navale proelium committeret, auspicia haberet pullariusque ei nuntiasset, pullos non exire e cavea neque vesci, inridens iussit eos in aquam mergi, ut saltem biberent, quoniam esse nollent. Ea res cum, quasi iratis diis, milites ad omnia segniores timidioresque fecisset, commisso proelio magna clades a Romanis accepta est: octo eorum milia caesa sunt, viginti milia capta. Qua re Claudius postea a populo condemnatus est damnationisque ignominiam voluntaria morte praevenit. Ea res calamitati fuit etiam Claudiae, consulis sorori: quae a ludis publicis revertens, in conferta multitudine aegre procedente carpento, palam optavit ut frater suus Pulcher revivisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret. Ob vocem illam impiam Claudia quoque damnata gravisque ei dicta est multa.

Selections from Viri Romae — Part 61

#XVIII. Appius Claudius Pulcher# [[as printed]]

Selections from Viri Romae — Part 61

[Illustration: SACRED CHICKENS / _From the tomb of a Pullārius_]

Selections from Viri Romae — Part 61

Appius Claudius, vir stultae temeritātis, cōnsul adversus Poenōs profectus priōrum ducum cōnsilia palam reprehendēbat sēque, quō[5] diē hostem vīdisset, bellum cōnfectūrum esse iactitābat. Quī cum, antequam nāvāle proelium committeret, { 4} auspicia[6] habēret pullāriusque[7] eī nūntiāsset, pullōs nōn exīre ē [[43]] caveā neque vescī, inrīdēns iussit eōs in aquam mergī, ut saltem biberent, quoniam ēsse[1] nōllent. Ea rēs cum, quasi[2] īrātīs diīs, mīlitēs ad omnia sēgniōrēs timidiōrēsque fēcisset, commissō proeliō[3] māgna clādēs ā Rōmānīs accepta est: { 10} octō eōrum mīlia caesa sunt, vīgintī mīlia capta. Quā re Claudius posteā ā populō condemnātus est damnātiōnisque[4] īgnōminiam voluntāriā morte praevēnit. Ea rēs calamitātī[5] fuit { 15} etiam Claudiae,[5] cōnsulis sorōrī: quae ā lūdīs pūblicīs revertēns, in[6] cōnfertā multitūdine aegrē prōcēdente carpentō, palam optāvit ut frāter suus Pulcher revīvīsceret atque iterum classem āmitteret, { 20} quō[7] minor turba Rōmae foret.[7] Ob vōcem illam impiam Claudia quoque damnāta gravisque[8] eī[9] dicta est multa.