Manius Curius contra Samnites profectus eos ingentibus proeliis vicit. In quo bello cum permultum agri hominumque maximam vim cepisset, ipse inde ditari adeo noluit, ut, cum interversae pecuniae argueretur, catillo ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato iuraret se nihil amplius de praeda hostili in domum suam convertisse. Curio ad focum sedenti in agresti scamno et ex ligneo catillo cenanti cum magnum auri pondus Samnites attulissent, repudiati ab eo sunt dixitque non aurum habere sibi praeclarum videri, sed iis qui haberent aurum imperare. Quo responso Curius Samnitibus ostendit se neque acie vinci neque pecunia corrumpi posse. Agri capti septena iugera populo viritim divisit; cumque ipsi senatus iugera quinquaginta adsignaret, plus accipere noluit quam singulis civibus erat datum, dixitque perniciosum esse civem, qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non esset.
Postea consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque in Capitolio delectum haberet et iuniores taedio belli nomina non darent, coniectis in urnam omnium tribuum nominibus primum nomen urna extractum citari iussit et cum adulescens non responderet, bona eius hastae subiecit, deinde cum is questus de iniuria consulis tribunos plebis appellasset, ipsum quoque vendidit, nihil opus esse rei publicae eo cive, qui nesciret parere, dicens. Neque tribuni plebis adulescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem abiit, ut delectu rite acto, qui militiam detrectaret, in servitutem venderetur. Hoc terrore ceteri adacti nomina promptius dederunt.
His copiis Curius Pyrrhi exercitum cecidit deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum fecerunt quattuor elephanti cum turribus suis, tum primum Romae visi. Victus rex relicto Tarenti praesidio in Epirum revertit. Cum autem bellum renovaturus putaretur, Manium Curium iterum consulem fieri placuit. Sed inopinata mors regis Romanos metu liberavit. Pyrrhus enim, dum Argos oppugnat, urbem iam ingressus a iuvene quodam Argivo lancea leviter vulneratus est. Mater adulescentis, anus paupercula, cum aliis mulieribus e tecto domus proelium spectabat; quae cum vidisset Pyrrhum in auctorem vulneris sui magno impetu ferri, periculo filii sui commota protinus tegulam corripuit et utraque manu libratam in caput regis deiecit.