#XIII. Titus Mānlius Torquātus# [[as printed]]

Titus Mānlius ob ingeniī et linguae tarditātem ā patre rūs[8] relēgātus erat. Quī cum audīvisset patrī[9] diem dictam esse ā Pompōniō, tribūnō plēbis, cēpit cōnsilium rudis quidem et agrestis animī,[10] sed pietāte laudābile. Cultrō succinctus māne in urbem atque ā portā cōnfēstim ad[11] Pompōnium pergit: { 5} intrōductus[12] cultrum stringit et super lectum Pompōniī stāns sē eum trānsfīxūrum minātur, nisi ab inceptā accūsātiōne dēsistat.[13] Pavidus [[31]] tribūnus, quīppe[1] quī cerneret ferrum ante oculōs micāns, accūsātiōnem dīmīsit. Ea rēs adulēscentī[2] eō[3] māiōrī[4] fuit honōrī quod animum ēius acerbitās paterna ā pietāte nōn āvertisset, { 10} ideōque eōdem annō tribūnus mīlitum factus est.

Selections from Viri Romae — Part 48

Cum posteā Gallī[5] ad tertium[6] lapidem trāns Aniēnem fluvium castra posuissent, exercitus Rōmānus ab urbe profectus in citeriōre rīpā fluviī cōnstitit. Pōns in mediō[7] erat: tunc Gallus eximiā corporis māgnitūdine in vacuum pontem { 15} prōcessit et quam[8] māximā vōce potuit “Quem nunc” inquit “Rōma fortissimum habet, is prōcēdat[9] agedum ad pūgnam, ut ēventus certāminis nostrī ostendat utra gēns bellō sit melior.” Diū inter prīmōrēs iuvenum Rōmānōrum silentium fuit. Tum { 20} Titus Mānlius ex statiōne ad imperātōrem pergit: “Iniussū[10] tuō,” inquit, “imperātor, extrā ōrdinem numquam pūgnāverim,[11] nōn sī certam victōriam { 23} videam[11]; sī tū permittis, volō ego illī bēluae ostendere mē ex eā familiā ortum esse, quae Gallōrum āgmen ex rūpe Tarpēiā dēiēcit.”[12] [[32]] Cuī imperātor “Macte[1] virtūte,” inquit “Tite Mānlī, estō: perge et nōmen Rōmānum invictum praestā.” { 27}

Selections from Viri Romae — Part 48

Armant deinde iuvenem aequālēs: scūtum capit, Hispānō[2] cingitur[3] gladiō, ad propiōrem[4] pūgnam habilī. Exspectābat eum Gallus stolidē laetus et linguam ab inrīsū exserēns. { 30} Ubi cōnstitēre[5] inter duās aciēs, Gallus ēnsem cum ingentī sonitū in arma Mānliī dēiēcit. Mānlius vērō inter corpus et arma Gallī sēsē īnsinuāns ūnō[6] alterōque īctū ventrem trānsfōdit et in spatium ingēns ruentem porrēxit hostem; iacentī[7] torquem dētrāxit, { 35} quem cruōre respersum[8] collō[9] circumdedit[10] suō. Dēfīxerat pavor[11] cum admīrātiōne Gallōs; Rōmānī alacrēs obviam mīlitī suō prōgrediuntur et grātulantēs laudantēsque ad imperātōrem perdūcunt. Mānlius inde Torquātī cōgnōmen accēpit. { 40}

Selections from Viri Romae — Part 48