#VIII. Tarquinius Superbus, Rōmānōrum rēx septimus et ūltimus# [[as printed]]
Tarquinius Superbus rēgnum scelestē[8] occupāvit.[9] Tamen bellō strēnuus Latīnōs Sabīnōsque domuit. Urbem Gabiōs in potestātem redēgit fraude Sextī fīliī. Is cum indīgnē ferret eam urbem ā patre expūgnārī nōn posse,[10] ad Gabīnōs sē contulit, patris saevitiam in sē conquerēns. Benīgnē ā Gabīnīs exceptus paulātim { 5} eōrum benevolentiam cōnsequitur, fīctīs blanditiīs ita eōs adliciēns, [[23]] ut apud omnēs plūrimum posset,[1] et ad postrēmum dux bellī ēligerētur. Tum ē suīs ūnum ad patrem mittit scīscitātum[2] quidnam sē[3] facere vellet. Pater nūntiō fīliī nihil respondit, sed velut dēlīberābundus[4] in hortum trānsiit ibique inambulāns { 10} sequente nūntiō altissima[5] papāverum capita baculō dēcussit. Nūntius, fessus exspectandō, rediit Gabiōs. Sextus, cōgnitō silentiō patris et factō,[6] intellēxit[7] quid vellet pater. Prīmōrēs cīvitātis interēmit patrīque urbem sine ūllā dīmicātiōne trādidit. { 15}
Posteā rēx Ardeam urbem obsidēbat. Ibi cum in castrīs essent, Tarquinius Collātīnus, sorōre[8] rēgis nātus, forte cēnābat apud Sextum Tarquinium cum iuvenibus[9] rēgiīs. Incidit[10] dē uxōribus mentiō; cum suam ūnusquisque laudāret, placuit experīrī. Itaque citātīs[11] equīs Rōmam āvolant; rēgiās[12] nurūs in convīviō[13] { 20} et lūxū dēprehendunt. Pergunt inde Collātiam[14]; Lucrētiam, Collātīnī uxōrem, inter ancillās lānae[15] dēditam inveniunt. Ea ergō cēterīs praestāre iūdicātur. Paucīs interiectīs diēbus Sextus Collātiam rediit et Lucrētiae vim[16] attulit. Illa posterō diē, advocātīs patre et coniuge, rem exposuit et sē cultrō, quem sub veste { 25} [[24]] abditum habēbat, occīdit. Conclāmat vir paterque et in[1] exitium rēgum coniūrant. Tarquiniō[2] Rōmam redeuntī clausae sunt urbis portae et exsilium indictum.[3]
In antīquīs annālibus memoriae haec sunt prōdita.[4] Anus hospita atque incōgnita ad Tarquinium quondam Superbum rēgem { 30} adiit,[5] novem librōs ferēns, quōs esse dīcēbat dīvīna ōrācula: eōs sē velle[6] vēnumdare. Tarquinius pretium percontātus est: mulier nimium atque immēnsum popōscit. Rēx, quasi[7] anus aetāte dēsiperet, dērīsit.[8] Tum illa foculum cum īgnī appōnit et trēs librōs ex novem deūrit; et, ecquid reliquōs sex eōdem pretiō[9] emere { 35} vellet, rēgem interrogāvit. Sed Tarquinius id multō rīsit magis, dīxitque anum iam procul dubiō dēlīrāre. Mulier ibīdem statim trēs aliōs librōs exūssit[10]; atque id[11] ipsum dēnuō placidē rogat, ut[12] trēs reliquōs eōdem illō pretiō emat. Tarquinius ōre[13] iam sēriō atque attentiōre animō[13] fit; eam[14] cōnstantiam cōnfīdentiamque { 40} nōn neglegendam[15] intellegit: librōs trēs reliquōs mercātur nihilō minōre pretiō[9] quam quod erat petītum prō omnibus. Sed eam mulierem tunc ā Tarquiniō dīgressam[16] posteā nūsquam locī vīsam[15] cōnstitit. Librī[17] trēs in sacrāriō conditī Sibyllīnīque appellātī. Ad eōs, quasi ad ōrāculum, Quīndecemvirī adeunt, cum { 45} diī immortālēs pūblicē cōnsulendī sunt.