5. There is no species of writing so difficult to be translated, as that where the character of the style is florid, and the expression consequently vague, and of indefinite meaning. The natural history of Pliny furnishes innumerable examples of this fault; and hence it will ever be found one of the most difficult works to be translated. A short chapter shall be here analyzed, as an instructive specimen.

In magnis siquidem corporibus, aut certe majoribus, facilis officina sequaci materia fuit. In his tam parvis atque tam nullis, quæ ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio! Ubi tot sensus collocavit in culice? Et sunt alia dictu minora. Sed ubi visum in eo prætendit? Ubi gustatum applicavit? Ubi odoratum inseruit? Ubi vero truculentam illam et portione maximam vocem ingeneravit? Qua subtilitate pennas adnexuit? Prælongavit pedum crura? disposuit jejunam caveam, uti alvum? Avidam sanguinis et potissimum humani sitim accendit? Telum vero perfodiendo tergori, quo spiculavit ingenio? Atque ut in capaci, cum cerni non possit exilitas, ita reciproca geminavit arte, ut fodiendo acuminatum, pariter sorbendoque fistulosum esset. Quos teredini ad perforanda robora cum sono teste dentes affixit? Potissimumque e ligno cibatum fecit? Sed turrigeros elephantorum miramur humeros, taurorumque colla, et truces in sublime jactus, tigrium rapinas, leonum jubas; cùm rerum natura nusquam magis quam in minimis tota sit. Quapropter quæso, ne hæc legentes, quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cùm in contemplatione naturæ, nihil possit videri supervacuum.

Essay on the Principles of Translation — Part 89