atque utinam possis, et detur amicius aruum, remque tuam ponas in meliore loco! quod quoniam in dis est, tempta lenire precando numina perpetua quae pietate colis. [erroris nam tu uix est discernere nostri 25 sis argumentum maius an auxilium.] nec dubitans oro; sed flumine saepe secundo augetur remis cursus euntis aquae. et pudet et metuo semperque eademque precari ne subeant animo taedia iusta tuo; 30 uerum quid faciam? res immoderata cupido est; da ueniam uitio, mitis amice, meo.

21 amicius] micius _Bpc (=mitius)_ amicitius _L_ || aruum] auum _Mac_ || 23 precando] rogando _HF2ul_ || _25-26 spurios puto. 'ambiguus hic locus est, eoque difficilior quoque, et obscurior'--Micyllus; 'xv 25 libri "Erroris nam", quod nisi aegre intellegi nequit, quamquam nec correctio satisfacit'--Merkel (1884), qui_ maeroris _pro_ erroris _coniecit_ || 25 nam] iam _FI_ discernere] decernere _MI1_ || 26 maius] magis _I_ nauis _F1_ || auxilium] axilium _M_ xilium _I1_ || 27 flumine] flAmine _M2c, ut uid_ || saepe secundo] saepe _F1_ secundo saepe _Iac_ || 29 semperque] semper _C_ || 30 iusta] iussa _F1_ || 31 uerum quid] colloquio _C_ || faciam] fac in _I_

The Last Poems of Ovid — Part 71

scribere saepe aliud cupiens delabor eodem; *ipsa locum per se littera nostra rogat.* seu tamen effectus habitura est gratia, seu me 35 dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente, et mea me tellus audiet esse tuum; audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo (transit nostra feros si modo Musa Getas), 40

The Last Poems of Ovid — Part 71

33 aliud cupiens] uolens aliud _I_ || delabor] dilabor _L_ || _34 uix sanus; seclusit Merkel (1884)_ || 34 ipsa locum ... rogat] inque locum ... redit _temptauit Tarrant_ || per se littera ... rogat] pro se tristia ... rogant [_uel_ petunt] _temptaui_ || per se ... rogat] per se ... petit _unus Heinsii_ per se ... facit _unus Heinsii_ pro se ... facit _Heinsius_ || 35 me] nos _M2ul_ || 37 munera] carmina _F1_ munere _F2ul_ nomina _F3ul, ut uid_ || 38 mea] tua _H_ || me] te _(F1)_ || audiet _FHIT_ audiat _BCML_ || 39 audiet] audiat _L_ || est _om M_ || ullo] illo _Mac, sicut coni Bentley_ || 40 transit nostra feros] transierit seuos _T_

The Last Poems of Ovid — Part 71

teque meae causam seruatoremque salutis meque tuum libra norit et aere magis.