Gallio, crimen erit uix excusabile nobis carmine te nomen non habuisse meo. tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta fouisti lacrimis uulnera nostra tuis. atque utinam rapti iactura laesus amici 5 sensisses ultra quod quererere nihil; non ita dis placuit, qui te spoliare pudica coniuge crudeles non habuere nefas. nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit, lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. 10 sed neque solari prudentem stultior ausim uerbaque doctorum nota referre tibi, finitumque tuum, si non ratione, dolorem ipsa iam pridem suspicor esse mora.

gallioni _B2H2_ gallioni amico suo _M_ pollioni _F_ ad gallionem _I2_ hanc epistulam mittit gallioni _L_ || 1 Gallio] pollio _F_ || 3 cuspide] cupide _Mac_ || 6 quererere] querere _BCP_ || 7 dis placuit] displicuit _(B1)_ || spoliare _ex_ poliare _F_ || 8 habuere] hUere _IT (=habuere)_ hubuere _Cac_ || 9 nam] iam _F_ || 10 damna] uerba _TF2ul_ || meis] nostris _M_ mihi _Ehwald_ || 12 uerbaque] uerba _B1_ || nota] uota _L_ uerba _C_ || 13 dolorem] putarem _C_ || 14 iam] tam _I_ || pridem] prima _Cac_

The Last Poems of Ovid — Part 63

dum tua perueniens, dum littera nostra recurrens 15 tot maria ac terras permeat, annus abit. temporis officium est solacia dicere certi, dum dolor in cursu est, et petit aeger opem. at cum longa dies sedauit uulnera mentis, intempestiue qui fouet illa, nouat. 20 adde quod (atque utinam uerum mihi uenerit omen!) coniugio felix iam potes esse nouo.

The Last Poems of Ovid — Part 63

15 perueniens _scripsi_ peruenit _codd_ || 16 ac _BCML_ et _FHIT_ || 17 officium est ... certi] officium ... certi est _M_ || 19 at] aut _C_ || longa] longua _uel_ longna _M_ || dies] quies _L_ || 20 fouet _Heinsius_ mouet _codd_ || nouat] mouet _T(M1)(F1)_ || 21 utinam] utinam ut _F_ || mihi _BF1_ tibi _MHILTF2 om C_

The Last Poems of Ovid — Part 63

Quominus in nostris ponaris, amice, libellis, nominis efficitur condicione tui. aut ego non alium prius hoc dignarer honore, est aliquis nostrum si modo carmen honor. lex pedis officio fortunaque nominis obstat, 5 quaque meos adeas est uia nulla modos. nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus desinat ut prior hoc incipiatque minor, et pudeat si te qua syllaba parte moratur artius appellem Tuticanumque uocem. 10 et potes in uersum Tuticani more uenire, fiat ut e longa syllaba prima breuis,