innatat unda freto dulcis, leuiorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet. si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni, 65 quidue loqui certis iuuerit ista modis, 'detinui' dicam 'tempus, curasque fefelli; hunc fructum praesens attulit hora mihi. abfuimus solito dum scribimus ista dolore, in mediis nec nos sensimus esse Getis.' 70 at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, materiae titulos quin tueare tuae, quemque refers imitere uirum; uetat ille profecto tranquilli comitem temporis esse fidem.

63 marina est] marina _ILT_ || 64 pondus] nomen _ILB2_ momen _Wakefield ad Lucr. VI 474_ || 65 roget] rogat _CT_ || 67 detinui ... tempus, curasque _excerpta Politiani_ detinui ... tempus curamque _LT_ detinui ... curas tempusque _BCMFHI_ diminui ... curas tempusque _codex Petri Danielul (Burman), sicut coniecerat Burman_ distinui ... curas, tempusque _Auctor Electorum Etonensium_ || 68 fructum praesens] praesens fructum _F_ || 69 abfuimus] afluimus _B1_ aff*uimus _C_ absumus a _M_ || scribimus] scripsimus _MFL_ || dolore] labore _M_ || 71 dubito] dubiTO _M2cF2c, ut uid_ dubites _F3ul, ut uid_ || cum] tum _C_ || 73 quemque] queque _C_ || imitere] imite** _C (folium lacerum)_ imitare _HLT, Ipc ut uid_ imita _Iac ut uid_

The Last Poems of Ovid — Part 62

qui quamquam est factis ingens et conditur a te 75 uir tantus quanto debuit ore cani, est tamen ex illo nobis imitabile quiddam, inque fide Theseus quilibet esse potest. non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi, per quos uix illi peruius isthmos erat, 80 sed praestandus amor, res non operosa uolenti: quis labor est puram non temerasse fidem? haec tibi, qui perstas indeclinatus amico, non est quod lingua dicta querente putes.

The Last Poems of Ovid — Part 62

75 quamquam est] quamquam _MP_ || factis ingens] ingens factis _F_ ingens actis _T_ factis uiges _P_ || conditur] conditus _HT_ cognitus _F_ || a te] arte _L_ || 76 uir] uix _LT_ || tantus quanto _L_ tanto quantus _BacCFHITpc_ tantVS quantus _M2c_ tanto quanto _BpcTac_ quanto tantus _fort legendum_ || 77 est] et _I_ || ex] in _C_ || nobis] uobis _H_ || imitabile] imitabibe _C_ || quiddam] quoddam _L_ quidquam _M2ul_ || 78 fide _MFH_ fidem _BCILT_ || 80 quos _in ras M2_ || illi _MFHIL_ ulli _BCT_ || 81 operosa] oNerosa _M2c_ laboriosa _I2(gl)_ || 83 qui] quae _C_ cum _L_ || perstas _IPF2ul_ praestas _BCMF1HT_ pRAs _L_ || 84 non est] non _B1_

The Last Poems of Ovid — Part 62