cum tamen a turba rerum requieuerit harum, ad uos mansuetas porriget ille manus, quidque parens ego uester agam fortasse requiret. talia uos illi reddere uerba uolo: 30 'uiuit adhuc uitamque tibi debere fatetur, quam prius a miti Caesare munus habet. te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse uias, sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, 35 effectum cura pectoris esse tui, addita praeterea uitae quoque multa tuendae munera, ne proprias attenuaret opes. pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat se fore mancipii tempus in omne tui. 40

27 turba] cura _Heinsius_ || requieuerit] requierit _Cac_ requieurit _F1_ || 30 reddere uerba] uerba reddere _I_ || 32 a miti] * miti _Fac_ amiti _BM1H_ amitti _L_ _om Iac_ || 33 referre] fateri _F_ || 35 Bistonium] bistanium _L_ || tepefecerit] tepefecerat _M_ tepecerit _Iac_ || 36 cura] pura _Iac_ || _37-40 add B2 in margine_ || 37 uitae quoque] sunt uite _M_ || 40 mancipii ... tui _CB2_ mancipium ... tuum _MFHILTB3_ mancipio ... tuo _Brissonius ('lib. VI. de Form. pag. 517'--Burman)_ mancipio ... tuum _Merkel (1853)_ || tempus] tepus _M_

The Last Poems of Ovid — Part 45

nam prius umbrosa carituros arbore montes, et freta ueliuolas non habitura rates, fluminaque in fontes cursu reditura supino, gratia quam meriti possit abire tui.' haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate; 45 sic fuerit uestrae causa peracta uiae.

The Last Poems of Ovid — Part 45

41 carituros] carituras _L_ || ueliuolas] ueliferas _M1_ || 44 possit] posset _L_ 45 haec] hoc _MT_ || 46 peracta] peraC ta _F2c_

The Last Poems of Ovid — Part 45

Quam legis ex illis tibi uenit epistula, Brute, Nasonem nolles in quibus esse locis. sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum; ei mihi, plus illud quam tua uota ualet. in Scythia nobis quinquennis Olympias acta 5 iam tempus lustri transit in alterius. perstat enim Fortuna tenax, uotisque malignum opponit nostris insidiosa pedem. certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, numen ad Augustum supplice uoce loqui; 10

bruto _B2H2_ bruto amico suo _M_ ad brutum _FI2_ || 1 illis] ipsis _T_ || 3 tu quod] tu qui _Lac, ut uid_ quod tu _IT_ || 4 ei _edd_ hei _Barberinus lat. 26, saec xiii (Lenz)_ et _BCM1FILT_ si _H_ heu _M2ul_ || illud] istud _H_ || ualet] ualent _FIT_ _H, ut uid_ || 5 Scythia] sythia _HIL_ scithica _M_ || Olympias acta _LT_ olympias acta est _BMFHI_ olimpia facta est _C_ || 5-6 Olympias acta iam _Housman (Owen)_ Olympias acta est. iam _edd_ || 7 perstat] praestat _CP_ || 8 opponit] opposuit _H_ || nostris _in loco a prima manu relicto add F2_ nostrIs _B2c_ || insidiosa] insidiosam _Cac_ inuidiosa _FHM2_ || 9 eras] erat _(B1)C_ || pro me, Fabiae] fabie pro me _I_ || laus _BCMHILTF3_ dux _F1_ lux _F2, probante Burman_ || maxime] maxima _CP_