ix. 1. Pater familias enim Dominus est, qui universæ domui paternæ dominatur: et servis quidem et adhuc indisciplinatis condignam tradens legem, liberis autem et fide justificatis congruentia dans præcepta, et filiis adaperiens suam hæreditatem.--3. Novo enim testamento cognito et prædicato per prophetas, et ille qui illud dispositurus erat secundum placitum Patris prædicabatur; manifestatus hominibus, quemadmodum voluit Deus, ut possint semper proficere credentes in eum, et per testamenta maturescere perfectum salutis. Una enim salus, et unus Deus; quæ autem formant hominem præcepta multa, et non pauci gradus qui ducunt hominem ad Deum.

xiii. 1. Et quia Dominus naturalia legis, per quæ homo justificatur, quæ etiam ante legislationem custodiebant, qui fide justificabantur et placebant Deo, non dissolvit, sed extendit et implevit; ex sermonibus ejus ostenditur.... Hæc autem non quasi contraria Legi docebat; sed adimplens Legem, et infigens justificationes Legis in nobis. Illud autem fuisset Legi contrarium, si quodcumque Lex vetasset fieri, idipsum discipulis suis jussisset facere. Et hoc autem quod præcepit, non solum vetitis a Lege, sed etiam a concupiscentiis eorum abstinere, non contrarium est, quemadmodum diximus; neque solventis Legem, sed adimplentis et extendentis et dilatantis.

An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons — Part 204

280 IV. xiii. 4. Quia igitur naturalia omnia præcepta communia sunt nobis et illis, in illis quidem initium et ortum habuerunt, in nobis autem augmentum et adimpletionem perceperunt.

An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons — Part 204

281 IV. xv. 1. Nam Deus primo quidem per naturalia præcepta, quæ ab initio infixa dedit hominibus, admonens eos, id est, per Decalogum (quæ si quis non fecerit, non habet salutem), nihil plus ab eis exquisivit.

An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons — Part 204

282 IV. xvi. 2. Et quia non per hæc justificabatur homo, sed in signo data sunt populo, ostendit, quod ipse Abraham sine circumcisione, et sine observatione sabbatorum, "credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei vocatus est." Sed et Lot sine circumcisione eductus est de Sodomis, percipiens salutem a Deo. Item Deo placens Noë cum esset incircumcisus, accepit mensuras mundi secundæ generationis. Sed et Enoch sine circumcisione placens Deo, cum esset homo, legatione ad Angelos fungebatur, et translatus est, et conservatur usque nunc testis justi judicii Dei: quoniam Angeli quidem transgressi deciderunt in terram in judicium; homo autem placens, translatus est in salutem. Sed et reliqua autem omnis multitudo eorum, qui ante Abraham fuerunt justi, et eorum Patriarcharum, qui ante Moysem fuerunt, et sine his quæ prædicta sunt, et sine lege Moysi justificabantur.