227 III. xvi. 6. Unus Christus Jesus Dominus noster, veniens per universam dispositionem, et omnia in semetipsum recapitulans.

228 III. xxi. 3. Natus est enim Dominus noster circa primum et quadragesimum annum Augusti imperii.

An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons — Part 186

229 II. xxii. 6. Responderunt ei: "Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?" Hoc autem consequenter dicitur ei, qui jam xl annos excessit, quinquagesimum autem annum nondum attigit, non tamen multum a quinquagesimo anno absistat. Ei autem, qui sit xxx annorum, diceretur utique: "Quadraginta annorum nondum es." Qui enim volebant eum mendacem ostendere, non utique in multum extenderent annos ultra ætatem, quam eum habere conspiciebant: sed proxima ætatis dicebant, sive vere scientes ex conscriptione census, sive conjicientes secundum ætatem, quam videbant habere eum super quadraginta; sed ut non quæ esset triginta annorum. Irrationabile est enim omnino, viginti annos mentiri eos, volentes eum juniorem ostendere temporibus Abrahæ. Quod autem videbant, hoc et loquebantur: qui autem videbatur, non erat putativus, sed veritas. Non ergo multum aberat a quinquaginta annis.

An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons — Part 186

230 II. xxii. 3. Et primum quidem ut fecit vinum ex aqua in Cana Galilææ, ascendit in diem festum paschæ ... et post hæc iterum secunda vice ascendit in diem festum paschæ in Hierusalem, quando paralyticum, qui juxta natatoriam jacebat xxxviii annos, curavit.... Deinde, cum Lazarum suscitasset ex mortuis, et insidiæ fierent a Pharisæis, secedit in Ephrem civitatem; et inde "ante sex dies paschæ veniens in Bethaniam" scribitur, et de Bethania ascendens in Hierosolymam, et manducans pascha, et sequenti die passus.

An Account of the Life and Writings of S. Irenæus, Bishop of Lyons — Part 186

231 IV. x. 1. Et non est numerum dicere in quibus a Moyse ostenditur Filius Dei; cujus et diem passionis non ignoravit, sed figuratim prænuntiavit eum, Pascha nominans: et in eadem ipsa, quæ ante tantum temporis a Moyse prædicata est, passus est Dominus adimplens Pascha.

232 IV. viii. 2. Non enim solvebat sed adimplebat legem, summi sacerdotis operam perficiens, propitians pro hominibus Deum, et emundans leprosos, infirmos curans, et ipse moriens, uti exsiliatus homo exiret de condemnatione, et reverteretur intrepide ad suam hæreditatem.--The allusion is to that provision of the Mosaic law by which those who had been living in the cities of refuge, on the death of the High Priest returned to their inheritance.