[111] PAGE 47, LINE 21. Page 47, line 25. _Succinum seu succum._--Dioscorides regarded amber as the inspissated juice of the poplar tree. From the Frankfurt edition of 1543 (_De Medicinali materia, etc._) edited by Ruellius, we have, liber i., p. 53:

"... Lachrymam populorum commemorant quæ in Padum amnem defluat, durari, ac coire in succinum, quod electrum vocant, alii chrysophorum. id attritu jucundum odorem spirat, et aurum colore imitatur. tritum potumque stomachi ventrisque fluxiones sistit."

On the magnet, magnetick bodies also, and on the great magnet the earth — Part 169

"Succinum seu succina gutta à succo dicta, Græcis [Greek: êlektrom] [sic], esse { 35} lachryma populi albæ, vel etiam nigræ quibusdam videtur, ab ejusdem arboris resina. Dioscoridi et Galeno dicta differens et [Greek: pterugophoros], id est paleas trahens, quoque vocatur, quantum ei quoque Galenus tribuit li. 37, ca. 9. Succinum scribit à quibusdam pinei generis arboribus, ut gummi à cerasis excidere autumno, et largum mitti ex Germania septentrionali, et insulis maris Germanici. quod hodie nobis est compertissimum: ad hæc liquata igni valentiore, quia à frigido intensiore concrevit. pineam aperte olet, calidum primo gradu, siccum secundo, stomachum roborat, vomitum, nauseam arcet. cordis palpitationi prodest. pravorem humorum generationem prohibet.

On the magnet, magnetick bodies also, and on the great magnet the earth — Part 169

"Germani weiss und gelbaugstein et bre[=n]stein.

On the magnet, magnetick bodies also, and on the great magnet the earth — Part 169

"Galli ambra vocant: vulgo in corollis precariis frequens."

In the scholia of Johann Lonicer in his edition of Dioscorides, we find, lib. i., cap. xcviii., _De nigra Populo_:

"[Greek: aigeiros], populus nigra ... idem electrum vel succinum [Greek: haigeirou] lachrymam esse adseverat [Paulus], cui præter vires quæ ab Dioscoride recensentur, tribuit etiam vim sistendi sanguinis, si tusum in potu sumatur. Avicennæ Charabe, ut colligitur ex Joanne Jacobo Manlio, est electrum hoc Dioscoridis, attestatur Brunfelsius. Lucianus planè nullum electrum apud Eridanum seu Padum inveniri tradit, quandoquidem ne populus quidem illa ab nautis ei demonstrari potuerit. Plinius rusticas transpadanas ex electro monilia gestare adfirmat, quum à Venetis primum agnoscere didicissent adversus nimirum vitia gutturis et tonsillarum. Num sit purgamentum maris, vel lachryma populi, vel pinus, vel ex radiis occidentis solis nascatur, vel ex montibus Sudinorum profluat, incertum etiam Erasmus Stella relinquit. Sudinas tamen Borussiorum opes esse constat."