Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi fuit. At ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere, exul effectus, terram iussus excolere atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proueniret interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi iure deberetur contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii nominis haeresim dedicauit, quam catholica fides a consortio sui mox reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus ac multiplici numerositate succrescens erupit in lites, commouit bella, occupauit terrenam miseriam quia[40] felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent; quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere atque ingressus est homo uias suas qui malitia propriae contumaciae despexerat conditorem. Hinc uolens deus per iustum potius hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem effusa diluuii inundatione excepto Noe iusto homine cum suis liberis atque his quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum scripturarum mentibus eruditis. Et quasi prima quaedam mundi aetas diluuio ultore transacta est.

Reparatur itaque humanum genus atque propriae naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in breuitate annorum humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis filium proprium uestitum humano corpore mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus eiusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque duodecim patriarchas non reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens coeperunt suspicioni esse[41] Aegyptiacis imperiis eosque Pharao magna ponderum mole premi decreuerat et grauibus oneribus affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari rubro, quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus plagis uastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et cum multis annis multas quoque gentes per uiam debellassent, uenerunt tandem ad fluuium qui uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum quemadmodum aquae maris rubri ita quoque Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem quae nunc Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post iudices et prophetas reges instituti leguntur, quorum post Saulem primatum Dauid de tribu Iuda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma perductumque est usque ad Herodis tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur imperasse. Sub quo exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani generis genuit conditorem. Hoc autem ideo quia multis infectus criminibus mundus iacebat in morte, electa est una gens in qua dei mandata clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii sancti uiri per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy — Part 33