<g>Turketillus</g> fuit frater istius Turulphi, cujus filius Hasculfus de Harecurt aliam sororem predictæ Comitissæ Gunnoræ con ... erat duos procreavit filios; scilicet <g>Walterum</g> de Giffard, primogenitum, qui alium Walterum procreavit, et dictus fuit Walterius Giffard secundus. Rohesia, una sororum Walteri (duas plures enim habuit) conjuncta in matrimonio <g>Ricardo</g> filio comitis <g>Gisleberti</g>, qui in re militari, tempore Conquestoris omnes sui temporis magnates præcessit. Prædicta Rohesia supervixit et renupta <g>Eudoni</g>, dapifero Regis Normanniæ qui construxit castrum Colecestriæ, cum cœnobio, in honore Sancti Johannis, ubi sepultus fuit, cum conjuge sua, tempore <g>Henrici</g> primi. Margareta filia eorum nupta fuit <g>Willielmo</g> de Mandevill, et fuit mater <g>Gaufredi</g> filii comitis Essexiæ et jure matris, Normanniæ dapifer. Prædictus <g>Ricardus</g> apud sanctum <g>Neotum</g> jacet sepultus. Huic rex Willielmus concessit baroniam <g>De Clare</g>, villam verò cum castello de Tunbridge, de Archiepiscopo Cantuariensi, pro aliis terris in Normannia, perquisivit in excambium. <g>Baldwinus</g>, frater istius Ricardi, Willielmum, Robertum, et Ricardum, cum tribus sororibus genuit. Ex prædicta <g>Rohesia</g> hanc sobolem procreavit Ricardus, <g>Rogerus</g> natu secundus terras patris sui in Normannia adeptus est; <g>Walterus dominium Wenciæ inferioris, in Wallia, qui construxit Abbatiam de Tinterna, anno Domini</g> MCXXXI; <g>obiit sine prole</g>.[189]
The <g>Deed</g>, by which the privileges originally granted by the founders were confirmed and completed by Roger Bigod, after the lapse of a hundred and seven years, is expressed in the following terms:--
<g>Rogerus le Bygod Comes Norfolciæ</g>, et Mareschallus Angliæ, Salutem in Domino. Noverit universitas vestra me intuitu Dei et pro salute animæ nostræ, et animarum antecessorum nostrorum, et hæredum nostrorum, concessisse et confirmasse Deo et ecclesiæ beatæ <g>Mariæ de Tinterna</g>, Abbati et monachis et eorum successoribus ibidem Deo servientibus, in liberam puram et perpetuam elemosynam, omnes terras et possessiones, libertates, et liberas consuetudines subscriptas quas habent ex donis antecessorum nostrorum et aliorum fundatorum seu donatorum, sive ex dono nostro--videlicet: Totam hayam de <g>Porcassek</g>, et ex altera parte co opertorium nemoris [~c] omnibus pertinentiis suis in bosco et plano, et quicquid habet in Pentirk de tenementis terris redditibus boscis et planis [~c] aliis libertatibus suis et totam terram de <g>Modisgat</g> [~c] omnibus suis pertinentiis--videlicet: cum pastura ovium et aliorum animalium suorum ubique in _chacia_ nostra de <g>Tudenham</g>, et de Subbosco in dictu chacia quicquid eis necessarium fuerit ad ardendum et ad _hayas_ claudendas, etc. His testibus domino Joanne le Bÿgod fratre meo: Dom. Joanne le Bÿgod <g>Stocton</g>: Nicholao de <g>Kingeston</g>, militibus: Elya de Aylbreton, tunc Seneschallo meo de <g>Strugull</g>: Philippe de <g>Mora</g>: Rogero de <g>Sancto Mauro</g>: Willielmo de <g>Dynam</g>: Andreæ de <g>Bellocampo</g>, et aliis.