48 Anonymus auctor _martyrii S. Ferreoli presbyteri, et Ferruccionis diaconi, ac sociorum ejus_, apud Surium, tom. viii. ad diem 16. Junii. Eodem tempore quo summus Sacerdos et Martyr Ecclesiæ Lugdunensis, S. Irenæus Episcopus Christi, lumen æternum et splendor justitiæ, publice suam prædicationem in Galliis dederat, et assidue verbum Domini nostri Jesu Christi gentibus declarârat, Sanctum Ferreolum Presbyterum, et Ferruccionem Diaconum ad Vesunsensem civitatem vere ut fundamentum fortissimum ad fundandam supra petram Christi Ecclesiam misit: et sicut angularis lapis sponsi coelestis, et ut margaritæ resplendentes fulgebant, per quos nomen æternum et splendor gloriæ gentibus, quæ in tenebris jacebant, coruscaret; ut eorum prædicatione ad Baptismatis gratiam convolarent in quibus erat mira virtus Christi. In verbo enim et sapientia strenui, vultum angelicum et Domini servitutibus aptum manifeste populis demonstrabant. Augebatur Catholica fides, lætabantur de confuso et victo diabolo quotidie Christiani; qui derelinquentes idola, sequebantur Christi vestigia. Similiter Sanctus Irenæus Felicem Presbyterum, Fortunatum, et Achilleum Diaconos, ex suo latere ante gloriosum martyrium suum Valentiam dirigit in urbem: quibus ingressis, talem Dominus athletis suis contulit gratiam, ut illa Paganorum multitudo, quæ in tenebris jacebat, eos plenissimo affectu diligeret.